Legitur tamen in Actibus Apostolorum,
Apostolos baptizasse "in nomine Christi" ;
sed in hoc nomine, ut exponit Ambrosius,
tota Trinitas
intelligitur: "Intelligitur enim, cum Christum dicis, et
Pater, a quo unctus est, et ipse qui unctus est, et Spiritus sanctus, per quem unctus
est".
Unde Nicolaus papa: "A quodam Iudaeo multos baptizatos asseritis,
et quid inde agendum sit,
consulitis.
Hi profecto,
si in nomine sanctae Trinitatis,
vel "in nomine Christi",
sicut in Actibus Apostolorumlegimus,
baptizentur,
baptizati sunt;
unum enim idemque est,
ut sanctus exponit Ambrosius".