Capitulum 4
Capitulum 4
Si in nomine Patris tantum vel Spiritus sancti possit tradi baptismus.
Hic quaeritur, an baptismus esset verus, si diceretur in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti, ut cum dicitur in nomine Christi.
Ambrosius videtur dicere, quod si fide mysterium Trinitatis teneatur, et una persona tantum nominetur, plenum esse Sacramentum; et e converso, si tres nominentur, et non recte de aliquo illorum sentiatur, vacuum fieri mysterium. Ait enim sic: "Ubi non est plenum baptismi Sacramentum, nec principium nec species aliqua baptismi aestimatur. Plenum autem est, si Patrem et Filium et Spiritum sanctum fatearis. Si unum neges, totum subrues. Et sicut si unum in sermone comprehendas, vel Patrem, vel Filium, vel Spiritum sanctum, fide autem nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum abneges, plenum est fidei Sacramentum; ita etiam, licet Patrem et Filium et Spiritum sanctum dicas, et Patris vel Filii vel Spiritus sancti minuas potestatem, vacuum est omne mysterium". "Cum dicitur in nomine Christi, per unitatem nominis impletum est mysterium; nec a Christi baptismate Spiritus separatur, quia Christus baptizavit in Spiritu".
"Nunc consideremus, utrum, sicut in Christi nomine legimus baptismi plenum esse Sacramentum, ita etiam Spiritu sancto tantum nuncupato, nihil desit ad mysterii plenitudinem. Rationem sequamur. Qui unum dixerit, Trinitatem signavit; si Christum dicas, et Patrem, a quo unctus est Filius, et ipsum qui unctus est Filium, et Spiritum sanctum, quo unctus est, designasti. Scriptum est enim: "Hunc Iesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto". Et si Patrem dicas, Filium eius et Spiritum oris eius pariter indicas, si tamen id etiam corde comprehendas. Et si Spiritum dicas, Deum Patrem, a quo procedit, et Filium, cuius est Spiritus, nuncupasti. Unde, ut rationi copuletur auctoritas, Dominus dicit: "Vos autem baptizabimini in Spiritu sancto"". Ex quo indicat, nos recte posse baptizari in Spiritu sancto.
Ex his aperte intellexisti, in nomine Christi verum baptisma tradi; ubi nihilominus insinuari videtur, verum baptisma dari posse in nomine Patris tantum, vel Spiritus sancti, si tamen ille qui baptizat, fidem Trinitatis teneat, quae Trinitas in quolibet horum nominum intelligitur. Si autem aliquis, perverse credens et errorem inducere intendens, unum de tribus tantum nuncupet, non implevit mysterium.
Quod vero ait, "nominatis tribus, vacuum esse mysterium, si baptizans minuat potestatem Patris vel Filii vel Spiritus sancti", id est, male sentiat de potentia alicuius horum, non credens unam potentiam trium, intelligendum est hoc super eum qui non intendit nec credit baptizare, qui non tantum caret fide, sed etiam intentionem baptizandi non habet.
Qui ergo baptizat in nomine Christi, baptizat in nomine Trinitatis, quoniam ibi intelligitur. Tutius est tamen, tres personas ibi nominare, ut dicatur: in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; non in nominibus, sed in nomine, id est in invocatione vel in confessione Patris et Filii et Spiritus sancti; invocatur enim ibi Trinitas, ut invisibiliter ibi operetur per se, sicut extra visibiliter per ministrum. Si autem dicatur in nominibus, non est ibi Sacramentum, quia non servatur forma.
On this page