Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De affinitatis gradibus.

Nunc de affinitate videndum est; de qua Gregorius ait: "Porro de affinitate, quam dicitis parentelam esse, quae ad virum ex parte uxoris, seu quae ex parte viri ad uxorem pertinet, manifesta ratio est: quia, si secundum divinam sententiam ego et uxor mea sumus una caro, profecto mihi et illi mea suaque parentela propinquitas una efficitur. Quocirca ego et soror uxoris meae in uno et primo gradu erimus; filius vero eius secundo gradu erit a me, neptis vero tertio; idque utrinque in ceteris agendum est successoribus. Uxorem vero propinqui, cuiuscumque gradus sil, ita me oportet attendere, quemadmodum ipsius quoque gradus aliqua femina propriae propinquitatis sit; quod nimirum uxori meae de propinquitate viri sui in cunctis cognationis gradibus convenit observare. Qui vero aliorsum sentiunt, antichristi sunt".

Item, lulius Papa: "Aequaliter vir coniungatur consanguineis propriis et consanguineis uxoris".

Item, Isidorus: "Sane consanguinitas, quae in proprio viro conservanda est, etiam in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est, quia constat, eos duos fuisse in carne una; ideoque communis illis est utraque parentela".

Item, Iulius Papa: "Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris usque in septimum generationis gradum uxorem ducere, vel incesti macula copulari ","quia, sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic nec de consanguinitate uxoris coniugem ducere, propter carnis unitatem".

Item, Gregorius: "De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare. Nam et haereditas rerum, per legales instrumentorum definitiones sancita, usque ad septimum gradum haeredum protendit successionem. Non enim eis succederent, nisi de propagine cognationis deberetur".

His auctoritatibus insinuatur, et quae sit affinitas, et usque ad quem gradum sit observanda, scilicet usque ad septimum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1