Capitulum 4
Capitulum 4
De dispensatione Gregorii habita ad Anglos.
His autem occurrit illud, quod Gregorius "Augustino, Anglorum episcopo," a quo requisitus fuerat, quota generatione debeant copulari, rescribit sic: "Quaedam lex Romana permittit, ut sive fratris vel sororis, seu duorum fratrum germanorum seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est, ut quarta vel quinta generatio fidelium licenter sibi coniungantur".
Sed post multum temporis idem Gregorius a "Felice, Messinae Siciliae praesule," requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia solverentur, inter celera talem reddidit rationem: "Quod scripsi Augustino, Anglorum Episcopo, ipsi etiam Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono, quod coeperat, metuendo austeriora recederet, specialiter et non generaliter me cognoscas scripsisse. Nec ideo haec eis scripsi, ut, postquam in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem iungantur".
On this page