Si coniugium sit inter eos qui nota
consanguinitate dividuntur.
Et est sciendum, quod Ecclesia infra praedictos gradus
consanguinitatis coniunctos separat.
Si autem ignoranter coniuncti fuerint in conspectu Ecclesiae,
et postmodum, probata consanguinitate, eiusdem indicio separati, quaeritur, utrum copula
illa coniugium fuerit.
Quibusdam videtur non fuisse coniugium, quia non erant
legitimae personae; sed tamen de crimine excusantur per ignorantiam, et quasi coniugium
reputatur, quia bona fide et per manum Ecclesiae convenerunt; unde et filii eorum legitimi
habentur.
Alii vero dicunt, fuisse coniugium, licet non essent legitimae
personae, quia talium coniunctiones vocant canones coniugia, ubi de personis agunt quarum
testimonio consanguineorum sit dirimenda coniunctio.