Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

[Cap. IV]. Unde Urbanus Papa: "Si duo viri vel tres iureiurando consanguinitatem firmaverint, vel ipsi forte confessi fuerint, coniugia dissolvantur. Si vero neutrum contigerit, episcopi eos per fidem Christi obtestentur, quatenus palam fateantur, si se recognoscunt consanguineos. Si se indicio episcoporum segregaverint, alia matrimonia contrahere non prohibeantur".

Idem: "Notificamus libi, ut, cum tres vel duo ex propinquioribus eius qui accusatur, hanc propinquitatem juramento firmaverint, vel si tres vel duo ex antiquioribus Genuensibus, quibus haec propinquitas est nota, qui bonae famae et veracis testimonii sint, remoto amore, timore, pretio et omni malo studio, praedicto modo firmaverint, sine mora coniugia dissolvantur".

"Consanguineos vero extraneorum nullus accuset, vel consanguinitatem in Synodo computet, sed propinqui, ad notitiam quorum pertinet. Si autem progenies tota defecerit, ab antiquioribus et veracioribus quibus propinquitas tota nota sit, episcopus canonice perquirat; et si inventa fuerit, separentur".

Ecce, quibus accusantibus vel testificantibus, dirimenda sit consanguineorum coniunctio, quae coniugium vocatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4