Text List

Capitulum 9

Capitulum 9

[Cap. IX]. Raptus admittitur, cum puella violenter a domo patris educitur, ut corrupta in uxorem habeatur. Sive puellae, sive parentibus vis illata constiterit, hic morte mulctatur. Sed si ad ecclesiam cum rapta confugerit, privilegio ecclesiae mortis impunitatem meretur.

Attendendum est etiam illud AIexandri, qui ait: "Quod frater sororve uxoris tuae cognati dicuntur, aequivocationis iure Iit et necessitate vulgaris appellationis potius quam ulla cognationis causa. Uxor enim fratris fratrissa potius quam cognata vocatur; mariti frater levir dicitur; duorum fratrum uxores ianitrices vocantur, quasi eandem ianuam intrantes; viri soror glos appellatur; sororis autem vir non habet speciale nomen, nec uxoris frater".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 9