Capitulum 3
Capitulum 3
De copula spiritualium, vel adoptivorum et naturalium filiorum.
Quod autem spirituales, vel adoptivi filii naturalibus copulari nequeant, Nicolaus Papa testatur, ita inquiens: "Ita diligere debet homo eum qui se suscepit de sacro fonte, sicut patrem. Inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta communio est, quae dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri legale coniugium, quia nec inter eos qui natura, et eos qui adoptione sunt filii, venerandae leges matrimonia contrahi permittunt. Item, si inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio iungit, quanto potius a carnali oportet inter se contubernio cessare, quos per caeleste Sacramentum regeneratio sancti Spiritus vincit".
On this page