Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

[Cap. IV]. Hoc autem quidam volunt intelligere de his tantum filiis, quibus compatres facti sunt; de aliis vero, qui ante compaternitatem vel post geniti sunt, concedunt, quod legitime et licite iungi possunt.

Quibus videtur consentire Urbanus II dicens: "Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc videtur respondendum ut et baptismus sit, si instante necessitate, femina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit, et quod spiritualium parentum filii vel filiae ante vel post compaternitatem genitae possunt legitime coniungi, praeter illam personam, qua compatres effecti sunt".

Paschalis vero II post compaternitatem genitos copulari prohibet, scribens "Rhegino episcopo:" "Post susceptum filium de fonte vel filiam spiritualem qui ex compatre vel ex commatre fuerint nati, matrimonio iungi non possunt".

Illud etiam notandum est, quod in "Tiburiensi Concilio" legitur: "Si quis suae spiritualis commatris filiam fortuito, et ita contingente rerum casu, in coniugium duxerit, consilio maturiori servato, habeat, atque legitimo connubio honeste operam det".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4