Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

De voce tubae.

Causa enim resurrectionis mortuorum erit vox tubae, quae in adventu Iudicis ab omnibus audietur, et cuius virtute excitabuntur mortui et de monumentis resurgent.

Unde Propheta: "Dabit voci suae vocem virtutis," id est effectum resuscitandi mortuos.

Et Ioannes Evangelista ait: "Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent boni in resurrectionem vitae, mali vero in resurrectionem iudicii."

Si vero quaeritur: cuius vel qualis erit vox illa? Apostolus dicit, quia erit Archangeli, id est ipsius Christi, qui est princeps Archangelorum. vel vox erit alicuius vel plurium Angelorum; eademque dicitur tuba, quia "erit manifesta; et novissima, quia post eam non erit alia".

"Haec tuba, ut ait Augustinus, est clamor, de quo dicitur in Evangelio: "Media nocte clamor factus est; ecce sponsus venit; exite obviam ei."Tubae nomine aliquod evidens et praeclarum signum intelligitur, quod vox Archangeli et tuba Dei ab Apostolo dicitur, et in Evangelio vox Filii Dei et clamor appellatur; quod mortui audient et resurgent".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2