Capitulum 1
Capitulum 1
De resurrectionis et iudicii conditione.
Postremo de conditione resurrectionis et modo resurgentium, nec non et de iudicii ac misericordiae qualitate breviter disserendum est.
"Omnibus quaestionibus, quae de hac re moveri assolent, satisfacere non valeo; resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt atque nascentur et mortui sunt atque morientur, nullatenus ambigere debet Christianus".
Et Apostolus: "Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent" scilicet resurrectionis. "Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus, non praeveniemus eos qui dormierunt. Quoniam ipse Dominus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus."
On this page