Text List

Capitulum 6

Capitulum 6

De his qui vivi reperiuntur.

Quaeri solet etiam "utrum illi quos vivos inveniet Christus, nunquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto, quo rapientur obviam Christo, ad immortalitatem mira sint celeritate transituri. Non enim dicendum est, fieri non posse, utper aera in sublime portentur, in illo spatio et moriantur et reviviscant".

"Ad hunc autem sensum, quo aestimemus, illos in parvo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, Apostolusnos urgere videtur, ubi dicit: "Omnes in Christo vivificabimur;"et alibi: "Quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur"".

"Cur autem nobis incredibile videatur, illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus immortaliter et incorruptibiliter reviviscere, cum credamus, "in ictu oculi"futuram resurrectionem, et in membra sine fine victura tanta velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum pulverem". "Sed vellem de his potius audire doctiores". "Si igitur Sanctos, qui reperientur, Christo veniente, viventes, eique obviam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in verbis Apostoli patiemur angustias", generaliter illud accipientes quod dictum est: "Omnes quidem resurgemus," scilicet "tam boni quam mali" ; "sed non omnes immutabimur," scilicet in solemnitatem resurrectionis.

De hoc etiam Ambrosius ait: "In ipso raptu eorum qui vivi reperientur, mors erit et resurrectio, ut anima, quasi per soporem egressa de corpore, eidem in momento reddatur".

Econtra vero, scribens "Ad Marcellum," Hieronymus testari videtur dicens, quosdam in fine saeculi, adveniente Christo, non esse morituros, sed vivos repertos in immortalitatem repente mutandos.

Horum autem quid verius sit, non est humani iudicii definire.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 6