Capitulum 7
Capitulum 7
Quomodo intelligitur Christus iudex vivorum et mortuorum.
His autem adiiciendum est, dupliciter intelligi, quod dicitur Christus iudicaturus "vivos et mortuos." Aut enim "vivi" accipiuntur qui in adventu eius vivi reperientur, licet in raptu moriantur; et "mortui," qui ante decesserant; vel "vivi" et "mortui" accipiuntur iusti et iniusti.
Cumque ex praedictis credi sane valeat, omnes resurrecturos, credendum est etiam, quod omnes resurgent incorrupti, non utique impassibiles, quia [iniqui] mortem patientur aeternam, sed sine diminutione membrorum, omnia humani corporis habituri membra, nec tamen gloria ac specie impassibilitatis induentur.
On this page