Capitulum 1
Capitulum 1
De aetate et statura resurgentium.
Solent autem nonnulli percontari et quaerere, an in eadem aetate et statura corporis omnes resurrecturi sint.
Quidam putaverunt, omnes resurrecturos secundum mensuram aetatis et staturae Christi, ideo quia Apostolus ait: "Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudis Christi."
Sed his verbis non eadem resurgentibus assignatur statura, sed aetas. "Omnes enim in eadem aetate resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cuiuscumque aetatis mortui fuerint" ; "virum" autem posuit, non ut distingueret sexum, sed ut significaret perfectionem virium, quam tunc habebunt. Sed non omnes eandem staturam corporis obtinebunt.
Unde Augustinus: "Non ait, in mensuram corporis vel staturae, sed "aetatis,"quia unusquisque suam recipiet mensuram corporis, quam vel habuit in iuventute, etiam si senex obiit, vel fuerat habiturus, si ante est defunctus. Aetas vero erit illa, ad quam pervenit Christus, scilicet iuvenilis, ut circa triginta annos": triginta enim duorum annorum et trium mensium aetas erat Christi, in qua mortuus est et resurrexit. "Non est autem fas dicere, quod in resurrectione accedat corpori magnitudo, quam nec habuit hic, nec erat habiturum diu vivendo, nec maiora corpora redigenda sunt ad modum dominici corporis. Periret enim multum de illis corporibus, cum nec periturus sit capillus, ut ait Dominus: "Capillus de capite vestro non peribit"".
On this page