Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

[Cap. III]. Hoc autem in corporibus Sanctorum intelligendum est, de quibus consequenter adiungit: "Resurgent igitur Sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sicut sine ulla corruptione, onere, difficultate; in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit; propter quod et spiritualia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus".

Ex his apparet, quod una erit aetas omnium resurgentium, scilicet quam quisque habuit in iuvenili aetate, vel erat habiturus, si ante est defunctus.

Nec de substantia, de qua hominis caro creatur, aliquid per-ibit, sed omnium particularum ante dispersarum collectione redin¬

tegrabitur naturalis substantia corporis. Sanctorum quoque corpora sine omni vitio fulgida sicut sol resurgent, praecisis cunctis deformitatibus, quas hic habuerunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3