Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

Utrum reproborum corpora cum deformitatibus resurgant, quas hic habuerunt.

De reprobis autem quaeri solet, an cum deformitatibus hic

habitis resurgant.

Hoc autem Augustinus non asserit, sed dubium relinquit, ita inquiens: "Quicumque ab illa perditionis massa, quae per Adam facta est, non liberantur per Christum, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum carne sua, sed ut cum diabolo eiusque angelis puniantur. Utrum vero ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecumque in eis gestarunt, in requirendo laborare quid opus est? Non enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulcritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio".

Ecce, non definit, an tunc habeant deformitates, quas hic habuerunt, reproborum corpora.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4