Text List

Capitulum 1

Capitulum 1

De diversis animarum receptaculis post mortem.

Praeterea sciendum est, quod omnes animae, ut ait Augustinus, "cum de hoc saeculo exierint, diversas habent receptiones: bonae habent gaudium, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora, quando cum corpore torquebuntur".

Ex his ostenditur, quod maius erit gaudium Sanctorum in resurrectione et post, quam ante fuerit; et quod diversa receptacula habebunt animae Sanctorum.

De quibus idem Augustinus ait: "Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis tenet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne, cum viveret".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 1