Capitulum 8
Capitulum 8
De abortivis foetibus et monstris.
De quo Augustinus ita ait: "Occurrit de abortivis fetibus quaestio, qui iam nati sunt in uteris matrum, sed non ita ut iam possint renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus de his qui iam formati sunt, tolerari potest utcumque quod dicitur. Informes vero quis non proclivius perire arbitretur, sicut semina, quae concepta non fuerunt" ?
"Scrupulose quidem inter doctos quaeri ac disputari potest, quando incipit homo in utero vivere; an sit quaedam vita occulta, quae nondum motibus viventis appareat. Negare enim, vixisse puerperia, quae ideo membratim exsecantur, ut eiiciantur ex uteris praegnantium, ne matres etiam, si mortua ibi relinquantur, occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique iam potest mori; mortuus vero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat, reperire nequeo".
"Neque enim et monstra, quae nascuntur et vivunt, quamtumlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur, credenda sunt; sed potius correcta emendataque natura. Absit enim, ut illum bimembrem, quem nuper natum in oriente fratres fidelissimi, qui eum viderunt, retulerunt, et sanctus Hieronymusscriptum reliquit, ut unum hominem duplicem, ac non potius duos, quod futurum erat, si gemini nascerentur, resurrecturos existimemus. Ita et celera, quae nimia deformitate monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur".
On this page