Capitulum 3
Capitulum 3
De officiis sepulturae.
"Pompa funeris, agmina exsequiarum, sumptuosa diligentia sepulturae vivorum sunt qualiacumque solatia, non adiutoria mortuorum. Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis vel nulla. Praeclaras exsequias in conspectu hominum purpurato illi diviti exhibuit turba famulorum, sed multo clariores in conspectu Domini ulceroso illi pauperi ministerium exhibuit Angelorum, qui eum extulerunt non in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium".
"Sit tamen cura mortuos sepeliendi et sepulcra construendi, quia haec in Scripturis sanctis inter bona opera deputata sunt, non solum in corporibus Patriarcharum aliorumque Sanctorum, sed etiam in ipsius Domini corpore qui ista fecerunt, laudati sunt. Impleant igitur haec homines erga suos officia postremi muneris et sui humani lenimenta moeroris. Verum illa quae adiuvant spiritus defunctorum, scilicet oblationes, orationes, multo observantius procurent".
On this page