Capitulum 4
Capitulum 4
De duobus aeque bonis, quorum alter post mortem plura habet auxilia.
Solet moveri quaestio de duobus, uno divite, altero paupere, pariter, sed mediocriter bonis, qui praedictis suffragiis indigent, et meruerunt pariter post mortem iuvari; pro altero vero, id est pro divite, speciales et communes fiunt orationes multaeque eleemosynarum largitiones, pro paupere vero non fiunt nisi communes orationes. Quaeritur ergo, an tantum iuvetur pauper paucioribus subsidiis, quantum dives amplioribus. Si non pariter iuvatur, non ei redditur secundum merita: meruit enim pariter iuvari, quia pariter boni exstiterunt; si vero tantum suffragii consequitur, quantum dives, quid contulerunt diviti illa specialiter pro eo facta?
On this page