Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Quibus suffragiis iuvabuntur in fine reperti.

Sed iterum quaeritur de aliquo mediocriter bono, qui, talibus indigens suffragiis, in ipso consummationis saeculi articulo cum reliquis migrabit, si salvus fuerit. Pro eo non offertur ulterius sacrificium vel oratio vel eleemosyna, nec habebat tantae perfectionis merita, quae his suffragiis non egerent. Nunquid ergo salvabitur ?

Aestimo, eum, quasi per ignem transeuntem, salvari meritis et intercessionibus caelestis Ecclesiae, quae pro fidelibus semper intercedit voto et merito, donec "impleatur Christus".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5