Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quod Sancti iudicabunt, et quomodo.

Non autem solus Christus indicabit, sed et Sancti cum eo "iudicabunt nationes." Ipse enim Apostolis ait: "Sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel."

Nec est putandum, quod duodecim Apostolis tantum hoc promiserit Christus. Ubi enim sedebit Paulus, qui plus omnibus laboravit, si non ibi sedebunt nisi duodecim?

"Per duodecim igitur sedes" perfectio tribunalis, id est "universitas iudicantium intelligitur", scilicet omnes perfecti, qui "relictis omnibus, secuti sunt Christum" ; "per duodecim tribus universitas iudicandorum".

Indicabunt vero eos Sancti, non modo comparatione, sed etiam auctoritate et potestate; unde "gladii ancipites in manibus eorum", id est sententia de bonis et malis in potestate eorum.

Si vero quaeritur: quae sit eorum potestas vel auctoritas in iudicando? puto, non posse ante sciri, quam videatur, nisi divina revelatione quis didicerit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2