Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

De ordinibus eorum qui erunt in iudicio.

Erunt autem quatuor ordines in iudicio. Duae quippe sunt partes, electorum scilicet et reproborum, ut ait Gregorius, "sed bini ordines eisdem singulis partibus continentur. Alii enim iudicantur et pereunt, alii non indicantur et pereunt; alii iudicantur et regnant, alii non iudicantur et regnant. Iudicantur et pereunt quibus dominica inclamatione dicitur: "Esurivi, et non dedistis mihi manducare,"etc. Non iudicantur et pereunt quibus Dominus ait: "Qui non credit, iam iudicatus est:"eorum enim damnatio toti Ecclesiae nota est et certa, et ideo dicuntur tunc non iudicari, quia ad conspectum districti iudicis cum aperta damnatione suae infidelitatis accedent. Qui vero professionem fidei sine operibus habent iudicabuntur et peribunt, id est, redarguentur, ut pereant. Qui vero nec fidei Sacramenta tenuerunt, increpationem iudicis in se fieri non audient, quia, infidelitatis suae tenebris praeiudicati, eius quem despexerant invectione redargui non merentur. Illi autem verba iudicis audient, qui eius fidem saltem verbo tenuerunt. Illi in damnatione sua aeterni iudicis nec verba percipient, qui eius reverentiam nec verbotenus servare voluerunt" ; et ideo illi iudicandi, isti non iudicandi dicuntur.

"Ex electorum vero parte alii iudicantur et regnant, scilicet qui vitae maculas lacrymis tergunt et eleemosynarum superinductione operiunt; quibus iudex veniens in dextera consistentibus dicet: "Esurivi, et dedistis mihi manducare."Alii autem non iudicantur et regnant, qui etiam praecepta legis perfectionis virtute transcendunt; quia non hoc solum, quod lex praecipit, implere contenti sunt, sed et quod ad perfectionem consulitur implere student. De quibus Propheta ait: "Dominus ad iudiciurn veniet cum senatoribus populi sui;"et Salomon, de Ecclesiae sponso loquens, ait: "Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae."Et Iob.: "Non salvat impios et pauperibus iudicium tribuit."Hi ergo recte sub generali iudicio non tenentur, sed iudices veniunt, quia et praecepta generalia vivendo vicerunt, et omnibus relictis, Christum secuti sunt. Recte pauperibus iudicium tribuit, qui quanto huic mundo magna humilitate despecti sunt, tanto tunc maiori culmine potestatis excrescent".

"De talibus dicitur: "Qui vicerit, dabo illi sedere mecum in throno meo; sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius."Vincens Dominus cum Patre in throno sedit, quia post passionis certamen et resurrectionis palmam, quod Patri esset aequalis, omnibus claruit. Nobis vero in throno Filii sedere est ex eiusdem Filii potestate iudicare; quia enim iudicandi principatum ex eius virtute percipimus, quasi in throno eius residemus".

Ex his apparet, quod etiam perfectiores Sancti cum Christo iudicabunt potestate, et quare quidam dicuntur iudicandi, alii non iudicandi.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3