Capitulum 4
Capitulum 4
De loco iudicii.
Putant quidam, Dominum descensurum in vallem losaphat in iudicio, eo quod ipse per loel prophetam sic loquitur: "Congregabo omnes gentes et deducam eas in vallem losaphat et disceptabo ibi cum eis." In cuius capituli expositione ita reperi: "Hoc quidam pueriliter intelligunt, quod in valle, quae est in latere montis Oliveti, descensurus sit Dominus ad iudicium; quod frivolum est, quia non in terra, sed in spatio huius aeris sedebit contra locum montis Oliveti, ex quo ascendit. Et sicut loannes Chrysostomus dicit, Angeli deferent ante eum signum crucis". Unde in Evangelio Veritas ait: "Et tunc apparebit signum Filii hominis," etc. "losaphat autem interpretatur iudicium Domini; in vallem ergo losaphat, id est indicii Domini, congregabuntur omnes impii. lusti vero non descendent in vallem indicii, id est damnationis, sed in nubibus elevabuntur "obviam Christo"".
On this page