Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quare secundum formam servi dicitur Christus suscitaturus corpora.

Et sicut dicitur Christus secundum formam servi iudicaturus propter causam praemissam, ita etiam dicitur suscitaturus corpora mortuorum secundum humanitatem, cum tamen virtute Divinitatis sit suscitaturus, non humanitatis. Sed hac ratione illud dicitur, quia in humanitate suscepit quod est causa nostrae resurrectionis, id est passionem et resurrectionem. Ideo ei adscribitur secundum hominem suscitatio mortuorum.

Unde Augustinus: "Per Verbum, Filium Dei, fit animarum resurrectio; per Verbum, factum in carne filium hominis, fit corporum resurrectio".

Item: "ludicat et suscitat corpora non Pater, sed Filius, secundum dispensationem humanitatis, in qua est minor Patre Christus". "In eo, quod est Filius Dei, est vita, quae vivificat animas; in eo quod filius hominis, iudex".

Ecce secundum formam humanitatis dicitur suscitaturus corpora et iudicaturus: iudicaturus autem, quia illa forma cunctis in iudicio apparebit; et suscitaturus, quia in eadem forma meritum et causam nostrae resurrectionis suscepit, et quia secundum eandem formam vocem dabit, qua mortui de monumentis surgent et procedent. Sed secundum quod Deus est, vivificat animas non Pater tantum, quia non tantum Pater vita est, sed et Filius cum eo et Spiritus sanctus eadem vita est, quae pertinet ad animam, non ad corpus. "Corpus enim non sentit vitam sapientiae, sed anima, quae illuminatur a lumine aeterno". Licet igitur Christus potentia deitatis vivificet animas et suscitet corpora et iudicet, non otiose tamen et praeter rationem ei secundum formam Dei tribuitur vivificatio animarum, et secundum formam servi iudicium et resuscitatio corporum.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3