Capitulum 1
Capitulum 1
De differentia mansionum in caelo et in inferno.
"Post resurrectionem vero, facto universo impletoque iudicio, suos fines habebunt civitates duae: una Christi, altera diaboli, una bonorum, altera malorum, utraque tamen Angelorum et honinum. Istis voluntas, illis facultas non poterit esse peccandi, vel ulla conditio moriendi; istis in aeterna vita feliciter viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine; sed isti in beatitudine, alius alio praestabilius; in miseria vero illi, alius alio tolerabilius permanebunt".
Ex his apparet, quod sicut boni differenter glorificabuntur, alii magis, alii minus, ita et mali differenter in inferno punientur. Sicut enim "in domo Patris," id est in regno caelesti "mansiones mullae sunt," id est praemiorum differentiae, ita et in gehenna diversae sunt mansiones, id est suppliciorum differentiae. Omnes tamen aeternam patientur poenam, sicut omnes electi eundem habebunt denarium, quem "Paterfamilias dedit omnibus qui operati sunt in vinea." Nomine denarii aliquid omnibus electis commune intelligitur, scilicet vita aeterna, Deus ipse, quo omnes fruentur, sed impariter. Nam sicut erit differens clarificatio corporum, ita differens erit gloria animarum. "Stella enim a stella," id est electus ab electo, "differt in claritate" mentis et corporis. Alii enim aliis vicinius clariusque Dei speciem contemplabuntur, et ipsa contemplandi differentia diversitas mansionum vocatur. Domus ergo est una, id est, denarius est unus; sed diversitas est ibi mansionum, id est differentia claritatis, quia unum est et summum bonum beatitudo et vita omnium, scilicet ipse Deus. Hoc bono omnes electi perfruentur, sed alii aliis plenius; perfruentur vero videndo per speciem, non "per speculum in aenigmate." Habere ergo vitam est videre vitam, id est cognoscere Deum in specie. Unde Veritas in Evangelio ait: "Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, et quem misisti lesum Christum, esse unum et solum verum Deum;" hoc est, habere vitam est cognoscere te: non enim est ipsa cognitio, quod tu es, sed per cognitionem habetur bonum, quod tu es, id est vita.
De hoc Augustinus in libro XIII De Trinitate ita disserit: "Mirum est, cum capessendae retinendaeque beatitudinis voluntas una sit omnium, unde tanta existat de ipsa beatitudine rursus diversitas voluntatum; non quod eam aliquis nolit, sed quod non eam omnes norint. Si enim omnes eam noscerent, non ab aliis, putaretur esse in virtute animi, ab aliis in voluptate corporis, ab aliis atque aliis alibi atque alibi. Quomodo ergo omnes amant quod non omnes sciunt? Quis potest amare quod nescit, sicut supra disputavi ? Cur ergo beatitudo amatur ab omnibus, nec tamen scitur ab omnibus? An forte sciunt omnes, quae ipsa sit, sed non omnes sciunt, ubi sit, et inde contentio est?"
"An forte falsum est quod pro vero posuimus, beate vivere omnes homines velle? Si enim beate vivere est, verbi gratia, secundum animi virtutem vivere, quomodo beate vivere vult qui hoc non vult? Nonne verius dixerimus: homo iste non vult beate vivere, quia non vult secundum virtutem vivere, quod solum est beate vivere? Non igitur beate vivere volunt omnes, immo pauci hoc volunt, si non est beate vivere, nisi secundum virtutem animi vivere, quod multi nolunt." ; "Itane falsum erit, unde nec ipse Cicero dubitavit? Ait enim: Beati certe omnes esse volumus. Absit, ut hoc esse falsum dicamus. Quid igitur? An dicendum est, etiam si nihil sit aliud beate vivere, quam secundum virtutem animi vivere; tamen et qui hoc non vult, beate vivere vult? Nimis quidem videtur hoc absurdum. Tale est enim, ac si dicamus: qui non vult beate vivere, beate vult vivere. Istam repugnantiam quis audiat, quis ferat? Et tamen ad hanc contrudit necessitas. Si et omnes beate vivere velle verum est, et non omnes sic volunt vivere, quomodo solum vivitur beate?"
"An illud ab his angustiis nos poterit eruere, si dicamus, nihil esse beate vivere nisi vivere secundum delectationem suam; et ideo falsum non esse, quod omnes beate vivere velint, quia omnes ita volunt, ut quemque delectat? Sed id quidem falsum est: velle enim quod non deceat est esse miserrimum; nec tam miserum est non adipisci quod velit, quam adipisci velle quod non oportet. Quis ita sit caecus, ut dicat aliquem ideo beatum, quia vivit ut vult, cum profecto, etsi miser esset, minus tamen esset, si nihil eorum quae perperam voluisset, habere potuisset. Mala enim voluntate vel sola miser quisque efficitur; sed miserior, cum desiderium malae voluntatis impletur. Quapropter, quoniam verum est, quod omnes homines esse beati velint, idque ardentissimo amore appetant, et propter hoc cetera quaecumque appetunt; nec quisquam potest amare, quod omnino quid vel quale sit, nescit, nec potest nescire, quid sit quod se velle scit: sequitur, ut omnes beatam vitam sciant. Omnes autem beati habent quod volunt, quamvis non omnes qui habent quod volunt, continuo sint beati. Continuo autem miseri sunt qui vel non habent quod volunt, vel id habent quod non recte volunt. Beatus igitur non est, nisi qui et habet omnia quae vult, et nihil vult male". "Ille quippe beate vivit, qui vivit ut vult, nec male aliquid vult". "Cum igitur ex his duobus constet beata vita,licet in malis sit aliquis bonus, non tamen, nisi finitis omnibus malis, est beatus".
"Cum vero ex hac vita qui in his miseriis fidelis et bonus est, venerit ad beatam, tunc erit vere quod nunc esse nullo modo potest, ut sic homo vivat, quomodo vult. Non enim ibi volet male vivere, aut volet aliquid, quod deerit, aut deerit quod voluerit. Quidquid amabitur aderit, nec desiderabitur quod non aderit. Omne quod ibi erit, bonum erit, et summus Deus summum bonum erit; et quod est omnino beatissimum, ita semper fore certum erit". "Beatos autem esse se velle omnium hominum est. Beatos esse se velle omnes in corde suo vident, nec tamen omnium est fides, qua ad beatitudinem pervenitur".
On this page