Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Si quid ibi cognoscitur ab aliquo, quod non intelligant omnes.

Solet etiam quaeri, utrum aliquid de Deo cognoscat aliquis magis meritus, ut Petrus, quod non cognoscat aliquis minus meritus, ut Linus.

Pluribus videtur, quod omnia de Deo ad beatitudinem spectantia omnes communiter electi cognoscant, sed differenter. Nihil enim in Deo noscibile maius digniusque videtur, quam eum intelligere trinum et unum; hoc autem omnes tunc per speciem cognoscent. Unde sequitur, ut non sit aliquid beatitudini pertinens incognitum alicui Beatorum. Omnes igitur cuncta illa videbunt, quorum cognitio beatitudini servit, sed in modo videndi different. Alius enim alio magis, alius alio minus fulgebit.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2