Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Si boni et mali invicem se vident.

Quaeri etiam solet, utrum vicissim se videant illi qui sunt in gloria, et illi qui sunt in inferno.

Sicut Sancti tradunt, et boni malos, et mali bonos vident usque ad iudicium; post iudicium vero boni videbunt malos, sed non mali bonos.

Unde Gregorius: "Infideles in imo positi ante diem iudicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5