Text List

Capitulum 4

Capitulum 4

De Lazaro et divite.

Si quis autem quaerat, quomodo intelligatur quod de Lazaro et divite legitur; audiat Augustini reponsum dicentis: "Si quis putat, animas corpore exutas locis corporalibus contineri, cum sint sine corpore; non deerunt qui faveant et divitem sitientem in loco fuisse corporali contendant, ipsamque animam coerpoream praeparasse linguam, et stillam de Lazari digito cupiisse. Sed melius est dubitare de occultis, quam litigare de incertis. Divitem in supplicio, pauperem in refrigerio esse, non dubito. Sed quomodo intelligatur lingua divitis, digitus Lazari, flamma inferni, sinus Abrahae et eiusmodi, vix a mansuetis, a contentiosis nunquam invenitur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 4