Capitulum 3
Capitulum 3
Quae fuit potestas baptismi, quam Christus potuit dare servis et non dedit.
Sed potestas dimittendi peccata, quae est in Deo, est Deus. Ideo alii dicunt, hanc potestatem non potuisse dare alicui servorum, quia nulli potuit dare, ut esset quod ipse est, vel ut haberet essentiam, quam ipse habet, cui hoc est esse quod posse. Dicunt etiam: Si hanc potentiam alicui dare potuit, potuit ei dare creare creaturas, quia non est hoc maioris potentiae quam illud.
Ad quod dici potest, quia potuit eis dare potentiam dimittendi peccata, non ipsam eandem, qua ipse potens est, sed potentiam creatam, qua servus posset dimittere peccata, non ut auctor remissionis, sed ut minister, nec tamen sine Deo auctore; ut, sicut in ministerio habet exterius sanctificare, ita in ministerio haberet intus mundare; et sicut illud facit, Deo auctore, qui cum eo et in eo operatur illud exterius, ita mundaret interius, Deo auctore, qui eius verbo velut quodam ministerio uteretur. Ita etiam posset Deus per aliquem creare aliqua, non per eum tanquam auctorem, sed ministrum, cum quo et in quo operaretur; sicut in bonis operibus nostris ipse operatur, et nos: nec ipse tantum, nec nos tantum, sed ipse nobiscum et in nobis, et tamen in illis agendis ministri eius sumus, non sumus auctores. Ita ergo potuit dare servo potestatem dimittendi peccata in baptismo, id est, ut in mundatione interiori servus cum Domino operaretur; non servus sine Domino, nec Dominus sine servo; sed Dominus cum servo et in servo. Unde et Dominus dicitur sanctificare et servus; sed Dominus invisibili gratia, servus visibili Sacramento.
Unde Augustinus Super Leviticum : "Dominus ait: "Ego Dominus, qui sanctifico". De Moyse etiam dictum est: "Et sanctificabis eum". Sed Moyses sanctificat visibilibus Sacramentis per ministerium; Dominus autem invisibili gratia per Spiritum, ubi est totus fructus visibilium Sacramentorum. Sine hac sanctificatione visibilia Sacramenta nihil prosunt".
On this page