Capitulum 2
Capitulum 2
quia ministerium tantum habent, non potestatem baptismi: potestatem enim sibi retinuit. Quod novit Ioannes, cum vidit "columbam descendentem super Christum".
Unde Augustinus: "Quid noverat Ioannes Baptista? Dominum. Quid non noverat? Potestatem baptismi dominici in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum: potestatem a Domino in neminem, sed ministerium in bonos et malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid facit tibi minister malus, ubi bonus est Dominus" ? " "Neque qui plantat, neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat Deus". Si superbus fuerit minister, cum diabolo computatur; sed non contaminatur donum Christi; quod per illum fluit purum est. Per lapidem canalem transit aqua ad areolas; in canali lapideo nil generatur, sed hortus fructus plurimos affert". Habent igitur non modo boni, sed et mali ministerium baptizandi, sed neutri potestatem baptismi.
"Ministerium enim dedit Christus servis, sed potestatem sibi retinuit, quam si vellet, poterat servis dare, ut servus daret baptismum suum tanquam vice sua. Et potestatem suam poterat constituere in aliquo vel aliquibus servis suis, ut tanta vis esset in baptismo servi, quanta est in baptismo Domini; sed noluit, ne servus in servo spem poneret. Baptizat servus ut minister; baptizat Dominus tamquam potestatem habens, quam si daret servis, ut scilicet ipsorum esset quod Domini erat, tot essent baptismi, quot servi, ut, sicut dictus est baptismus Ioannis, sic diceretur baptismus Petri vel Pauli. Quod ne fieret, tenuit sibi Dominus potestatem baptismi, servis ministerium dedit. Si ergo servus dicit, se baptizare, recte dicit, sed tanquam minister baptizat; et ideo non differt, sive bonus sive malus baptizet". "Inde etiam nemo dicit baptismus meus, cum tamen dicat Evangelium meum, prudentia mea, licet haec sint a Deo. In quibus differentia est: alius enim alio melius operatur in evangelizando, et alius alio prudentior est; alius autem alio magis minusve baptizatus, sive ab inferiore sive a maiore baptizetur, dici non potest".
On this page