Capitulum 2
CAP. 2
Si rebaptizandi sunt ab haereticis baptizati.
Ad quod breviter dicimus, quia quicumque sit qui baptizet, si servatur forma a Christo tradita, verum baptismum dat; et ideo qui illum sumit, non debet rebaptizari.
Unde Beda: "Sive haereticus sive schismaticus sive facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui baptizatus est, a bonis Catholicis rebaptizari, ne confessio et Trinitatis invocatio videatur annullari".
Item Augustinus: "Quamvis unum baptisma sit et haereticorum, scilicet eorum qui "in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti"baptizant, et Ecclesiae Catholicae, tamen qui foris Ecclesiam baptizantur non sumunt baptismum ad salutem, sed ad perniciem, habentes formam Sacramenti, virtutem autem eius abnegantes; et ideo Ecclesia non eos rebaptizat, quia in nomine Trininitatis baptizati sunt, et ipsa est forma Sacramenti".
Item: "Rebaptizare haereticum, qui haec sanctitatis signa perceperit, omnino peccatum est; Catholicum vero, immanissimum scelus est".
Ex his aperte colligitur, quod qui etiam ab haereticis baptizati sunt, servato charactere Christi, rebaptizandi non sunt, sed tantum manus impositione reconciliandi, ut Spiritum sanctum accipiant, et in signum detestationis haereticorum.
Sunt tamen nonnulli doctorum, ut Cyprianus et alii quidam, qui dicere videntur, ab haereticis non posse tradi baptismum, et eos esse rebaptizandos, cum veniunt ad Ecclesiam, qui ab illis dicuntur baptizati.
Cyprianus tamen ibi a veritate deviasse videtur, qui de haeretico ait: "Quomodo sanctificare aquam potest, cum ipse immundus est, et apud quem Spiritus sanctus non est; cum Dominus dicat in Lege: "Quaecumque tetigerit immundus, immunda erunt?"Quis potest dare, quod ipse non habet" ?
Hoc vero ex ignorantia eum dixisse Augustinus innuit dicens: "Martyrem gloriosum Cyprianum, qui apud haereticos vel schismaticos datum baptismum nolebat cognoscere, dum eos nimis detestaretur, tanta eius merita usque ad triumphum martyrii secuta sunt, ut et caritatis qua excellebat luce, obumbratio illa fugaretur, et si quid purgandum erat, passionis falce tolleretur. Nec nos, qui baptismi veritatem et haereticorum iniquitatem agnoscimus, ideo Cypriano meliores sumus; sicut nec Petro, quia gentes iudaizare non cogimus".
On this page