Capitulum 3
Capitulum 3
Quod nullus in materno utero baptizatur.
Hoc etiam sciendum est, "quod licet ter immergatur propter mysterium Trinitatis, tamen unus baptismus reputatur".
Illud etiam ignorandum non est, quod in materno utero nullus baptizari potest, etiam si mater baptizetur.
Unde Isidorus: "Qui in maternis uteris sunt, ideo baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, secundum Christum non potest renasci, neque regeneratio in eum dici potest, in quem generatio non praecessit".
Si vero opponitur de leremia et de Ioanne Baptista , qui ab utero sanctificati leguntur, quod etiam de Iacob quidam putant, dicimus: Si sanctificatio ibi accipitur interior emundatio, in miraculis divinae potentiae esse habendum, ut Augustinus ait, ambigue super hoc loquens: "Si usque adeo, inquit, in illo puero acceleratus est usus rationis et voluntatis, ut intra materna viscera iam posset agnoscere, credere, quod in aliis parvulis exspectatur aetas ut possint, in miraculis est habendum divinae potentiae, non ad humanae trahendum exemplum naturae. Nam quando voluit Deus, etiam iumentum locutum est".
Idem : "De Ieremia legitur: "Priusquam exires de ventre , sanctificavi te"; illa tamen sanctificatio, qua efficimur templum Dei, nec nisi renatorum est". " "Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancio, non intrabit in regnum caelorum". Nemo autem renascitur, nisi prius nascatur". "Unde illa sanctificatio potest secundum praedestinationem accipi".
Ecce dubitanter videtur loqui, qui etiam in eodem dicit: "Non dictum est, quia credidit infans in utero, sed exsultavit; non Elisabeth dicit: exsultavit in fide, sed "exsultavit in utero meo". Et potuit esse haec sanctificatio tantae rei a maiori cognoscendae indicium, non a parvulo cognitae".
Absque assertione de hac sanctificatione loquitur, non definiens, qualiter intelligenda sit illa sanctificatio, an signum futurae rei, an veritas iustificationis per Spiritum factae. Sed melius est, ut dicamus, illos praeter communem legem in uteris iustificatos et gratia praeventos, dimissis omnibus peccatis; quod et multis Sanctorum testimoniis edocetur.
On this page