Text List

Capitulum 7

Capitulum 7

De catechismo et exorcismo.

Illa autem interrogatio et responsio fidei fit in catechumeno; cui et additur exorcismus. Ante baptismum enim fit catechismus et exorcismus; post catechismum sequitur exorcismus, ut ab eo qui iam fide instructus est, adversaria virtus pellatur.

Exorcismus de Graeco in Latinum dicitur adiuratio; catechismus, instructio; catechizare est instruere, ut de Symbolo ac rudimentis fidei; exorcizare est adiurare, ut: "Exi ab eo, immunde spiritus". Symbolum dicitur signum, vel collatio: signum, quia eo fideles ab infidelibus discernuntur; collatio, quia ibi totius fidei sufficientia et integritas collata est.

Catechismus et exorcismus neophytorum sunt, magisque sacramentalia quam Sacramenta dici debent. Neophylus novitius interpretatur vel rudis; et dicitur neophytus nuper ad fidem conversus, vel in disciplina religiosae conversationis rudis.

Haec igitur praecedunt baptismum, non quod sine istis non possit esse verus baptismus, sed ut baptizandus de fide instruatur, et sciat cui debitor fiat deinceps, et ut diaboli potestas in eo minuatur.

Unde Rabanus: "Ante baptismum, catechizandi debet in homine praevenire officium, ut fidei catechumenus accipiat rudimentum, et sciat cui debitor deinceps fiat".

Item, Augustinus: "Parvuli exsufflantur et exorcizantur, ut pellatur ab eis diaboli potestas", "ne iam contendat eos subvertere, ne baptismum consequantur". "Non ergo in infantibus creatura Dei exsufflatur vel exorcizatur, sed diabolus, ut recedat ab homine".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 7