Capitulum 6
Capitulum 6
De responsione patrinorum.
Porro cuncti ad baptismum venientes fidem suam profiteri debent et exponere, quid petere venerint ad Ecclesiam. Unde et a baptizando quaeritor: Quid venisti ad Ecclesiam petere? Qui si adultus est, pro se respondet: Fidem, id est Sacramentum fidei, et doctrinam. Ita etiam per singula interrogatus, respondet, se credere in Patrem et Filium, etc. Si autem parvulus est, non valens credere vel loqui, alius pro eo respondet.
Unde Isidorus: "Parvuli, alio profitente, baptizantur, qui adhuc loqui vel credere nesciunt, sicut etiam pro aegris, mutis vel surdis alius profitetur, dum baptizantur". Sic et de poenitentibus agendum est. "Si autem pro eo qui respondere potest, alius respondeat, non itidem valet; sicut dictum est: "Aetatem habet, pro se loquatur"".
Si vero quaeritur, ex quo sensu pro parvulo dicatur: Credo, vel fidem peto, dicimus, de Sacramento fidei id esse intelligendum, quod respondetur petere, cum defertur ad Ecclesiam, et habere, cum baptizatur; ut sit sensus, cum dicitur: Fidem peto, id est, Sacramentum fidei praesto sum recipere; credo, id est, Sacramentum fidei suscipio; quod est: hic parvulus praesto est Sacramentum fidei accipere.
Unde Augustinus: "Nihil aliud est credere quam fidem habere; et ideo, cum respondetur credere parvulus, qui fidei nondum habet affectum, respondetur, fidem habere propter fidei Sacramentum, et convertere se ad Deum propter conversionis Sacramentum".
Sed adhuc quaeritur, ex quo sensu pro parvulo respondeatur: Credo in Deum Patrem et in Iesum Christum et in Spiritum sanctum. Nunquid de Sacramento fidei, an de fide mentis ibi agitur? Si de Sacramento, cur nominatim distinguuntur personae? Si vero de fidei affectu, quomodo verum est, cum eo careat parvulus? An illud facturus parvulus spondetur, cum creverit? sicut et omnibus pompis diaboli spondetur abrenuntiare; quod si non servaverit factus adultus, tenebitur ipse, vel sponsor?
Sane dici potest, ibi sponderi pro parvulo, quod, ad maiorem aetatem si venerit, et pompis diaboli renuntiabit et sanam fidem tenebit, cuius tunc Sacramentum recipit. Hac autem sponsione parvulus, pro quo fit, tenebitur, non sponsor; si tamen, ut cautio impleatur, quantum in se est, operam dederit; quia exigitur a patrino, diligens circa eum, pro quo respondit, sollicitudo.
On this page