Text List

Capitulum 3

Capitulum 3

Quid sil virtus huius Sacramenti.

Virtus vero huius Sacramenti est donatio Spiritus sancti ad robur, qui in baptismo datus est ad remissionem.

Unde Rabanus: "A summo sacerdote per impositionem manus Paraclitus traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum aliis illud quod ipse in baptismo consecutus est".

Item: "Omnes fideles per manus episcoporum impositionem post baptismum accipere debent Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur".

Gregorius tamen Ianuario episcopo ita scribit: "Pervenit ad nos, quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros chrismate tangere eos qui baptizati sunt, prohibuimus; et nos quidem secundum veterem usum nostrae ecclesiae fecimus. Sed si de hac re omnino aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri eliam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus". "Sed istud pro scandalo sedando semel tantum concessum aestimatur".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 3