Capitulum 4
Capitulum 4
Utrum hoc Sacramentum sit dignius baptismo.
"Scitote, utrumque magnum esse Sacramentum, sed unum maiori veneratione tenendum, sicut a maioribus datur".
Ecce maius dicit Sacramentum confirmationis; forte non ob maiorem virtutem vel utilitatem, quam conferat, sed quia a dignioribus datur, et in digniori parte corporis fit, id est in fronte; vel forte, quia maius virtutum augmentum praestat, licet baptismus ad remissionem plus valeat.
On this page