Text List

Capitulum 5

Capitulum 5

Utrum possit iterari.

Nec debet iterari, sicut nec baptismus vel ordo. Nulli enim Sacramento facienda est iniuria; quod fieri putatur, quando non-iterandum iteratur.

Sed utrum aliqua vel nulla iterari possint quaestio est.

Nam de baptismo et ordine, quod non debeant iterari, aperte Augustinus ait: "UtrumquecSacramentum est et quadam consecratione datur: illud quidem, cum baptizatur; illud vero cum ordinatur. Ideoque in catholica Ecclesia utrumque non licet iterari", quia neutri facienda est iniuria. Quod indubitanter etiam de confirmatione tenendum est; de aliis vero, utrum iterari valeant vel debeant, postea disseremus.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 5