Text List

Capitulum 2

Capitulum 2

Quod huius Sacramenti in veteri Testamento figura, praecessit, sicut et baptismi.

Cuius figura praecessit, "quando manna Deus pluit Patribus in deserto, qui quotidiano caeli pascebantur alimento; unde: "Panem Angelorum manducavit homo". Sed tunc panem illum qui manducaverunt mortui sunt; iste vero panis vivus, qui "de caelo descendit", vitam mundo tribuit. Manna illud e caelo, hoc super caelum: illud scaturiebat, in diem alterum reservatum; hoc ab omni corruptione alienum quicumque religiose gustaverit, corruptionem non videbit".

Illud datum fuit antiquis post transitum maris rubri, ubi, submersis Aegyptiis, liberali sunt Hebraei; ita hoc caeleste manna non nisi renatis praestari debet. Panis ille corporalis populum antiquum ad terram promissionis per desertum eduxit; haec esca caelestis fideles huius saeculi desertum transeuntes in caelum subvehit. Unde recte viaticum appellatur, quia, in via nos reficiens, usque in patriam deducit. Sicut ergo in mari rubro figura baptismi praecessit, ita in manna significatio dominici corporis.

Haec duo Sacramenta demonstrata sunt, ubi de latere Christi sanguis et aqua fluxerunt; quia Christus per sanguinem redemptionis et aquam ablutionis nos redimere a diabolo et a peccato venit, sicut Israelitas per sanguinem agni paschalis ab exterminatore et per aquam maris ab Aegyptiis liberavit.

Huius eliam Sacramenti ritum Melchisedech ostendit, ubi panem et vinum Abrahae obtulit.

Unde, ait Ambrosius, intelligi datur, "anteriora esse Sacramenta Christianorum quam ludaeorum".

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2