"Bonum est in cibo cum graciarum actione percipere quicquid Deus edendum precepit.
Abstinere autem ab aliquibus, non quasi malis, sed quasi non necessariis, non est
malum." Augustinus de diffinicione recte fidei.
b
"Non interest omnino, scilicet ad ueritatem; quid alimentorum uel quantum quis
accipiat dummodo id faciat pro congruencia hominum cum quibus uiuit et persone sue et
pro ualitudinis sue necessitate; sed quanta facilitate et serenitate animi hiis ualeat
cum oportet uel necesse est carere." Augustinus in libro de questionibus ewangelii.
c
"Quam suaue michi subito factum est a suauitatibus nugarum abstinere et quas
amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium est. Eiciebas enim eas a me, tu uero summa
suauitas intrabas pro eis omni uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce
clarior, omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se." Augustinus IX. confessionum.
d
"Vtantur diuites consuetudine infirmitatis sue, sed doleant se aliter non posse.
Melius enim possent si aliter possent. Si ergo non extollitur pauper de mendicitate, tu
quare extolleris de infirmitate? Vtere cibis electis preciosis quia sic consueuisti quia
aliter non potes, quia si consuetudinem mutas egrotas; conceditur tibi utere superfluis,
da pauperibus superflua; utere preciosis, da pauperibus uilia." Augustinus de uerbis Domini, capitulo I. tractans illud: Vermis diuiciarum
superbia.
e
"Qui sic se a carnibus temperant ut alias escas difficilioris preparacionis et
precii maioris inquirant, multum errant. Non enim est hoc suscipere abstinenciam, sed
inuitare luxuriam." Augustinus in sermone de dominica IIII. in aduentu.
f
"Abstinencia tua atque ieiunium tuum eo magis Deo grata sunt, quo cum moribus
sanctis offeruntur, ut que in aliis sunt umbracula uiciorum, in te sint ornamenta
uirtutum." Ieronymus in epistola ad Demetriadem uirginem.
g
"Non nulli uitam pudicam appetencium in medio itinere corruerunt, dum solam
abstinenciam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, que moderate parceque
innoxia sunt, et ut, quod sencio, loquar nichil sic inflammat corpora et titillat membra
genitalia, sicut indigestus cibus uictusque conuulsus." Ieronymus in epistola ad Furiam.
h
"Mater sanitatis est abstinencia, mater egritudinis uoluptas; sine cerere enim et
uino cito friget Venus et a patre Libero ad inconcessam uenerem est proximus gradus
intemperancie." Ieronymus in quadam epistola.
i
"Modicus ac temperatus cibus et carni et anime utilis est." Ieronymus ad Rusticum monachum.
k
"Ante annos robuste etatis periculosa est teneris abstinencia grauis." Ieronymus ad Letam.
l
"Quid prodest tenuari corpus abstinencia, si animus intumescit superbia? Quid
uirtutis habet uinum non bibere, et ira et odio inebriari?" Ieronymus ad Celanciam.
m
"Abstinencie uirtus nulla est, si tantum quisque corpus non edomat quantum ualet,
aut ualde inordinata est, si atterit plusquam ualet." Gregorius XX. libro moralium.
n
"Per abstinenciam carnis uicia extinguenda sunt, non caro. Sic necesse est ut artem
continencie quisque teneat, quatenus non carnem sed uicia occidat. Sepe enim dum in illa
hostem insequimur, eciam ciuem quem diligimus trucidamus, et sepe dum quasi conciui
parcimus ad prelium hostem nutrimus." Gregorius XXX. libro moralium.
o
"Eisdem alimentis uicia superbiunt quibus nutrite uirtutes uiuunt; et cum uirtus
alitur, plerumque uires uiciis augentur; cum uero immensa abstinencia uiciorum uires
extenuat, eciam uirtus deficiens hanelat." Gregorius ibidem [XXX. libro moralium].
p
"Incassum per abstinenciam corpus atteritur si inordinatis motibus dimissa mens
uiciis dissipatur." Gregorius in pastorali.
q
"Qui a paradisi gaudiis per cibum cecidimus, ad hec in quantum possumus per
abstinenciam resurgamus." Gregorius in omelia.
r
"Plerumque dum plus iusto caro restringitur, eciam ab exercitacione boni operis
eneruatur ut ad oracionem uel predicacionem non sufficiat, dum incentiua uiciorum in se
funditus suffocare festinat." Gregorius in omelia et XXX. libro moralium.
s
"Per Symonem qui signantur, nisi abstinentes? Qui foris carnem afficiunt, interius
tamen fructum abstinencie non acquirunt. Crucem igitur Domini Symon in angaria portat,
quia cum ad bonum opus sine bona uoluntate ducitur, rem bonam sine fructu operatur.
Symon ergo crucem portat sed in cruce non moritur, quia abstinentes exterius per
abstinenciam corpus afficiunt, sed interius per desiderium mundo uiuunt." Gregorius super ewangelia parte V.
t
"Solus in illicitis non cadit, qui se aliquando et a licitis caute
restringit." Gregorius V. libro moralium.
u
"Abstinencia est quando quis pro amore Dei et salute propria, non ab illicitis
tantum, immo interdum et a licitis atque concessis se cohibet." Gregorius in omelia.
x
"Abstinencia est que non edendi horam preuenit, ut fecit Ionathas in fauo mellis,
non lautiora querit edere ut Israhelite in deserto, non accuracius parare ut filii Hely
in Sylo, non ad superfluitatem ut Sodomite, non uile quodlibet ut Esau edulium in nimie
concupiuit." Gregorius in omelia.
y
"Corda in cythara si minus tenditur non sonat, si amplius raucum sonat quia nimirum
tanto quisque sibimet debet moderamine preesse, ut ad culpam caro non superbiat et tamen
ad effectum rectitudinis in operacione subsistat." Gregorius XX. moralium super illud: Versa est in luctum cythara mea.
ab
"Magnus discrecionis labor est exactori et aliquid impendere et aliquid denegare, et
non dando gulam restringere, et dando naturam nutrire." Gregorius XXX. libro moralium.
ac
"Cogitandum summo opere est ut qui se illicita meminit commisisse a quibusdam eciam
licitis studeat abstinere, quatenus per hoc conditori suo satisfaciat ut qui commisit
prohibita sibimet ipsi abscindere debet eciam concessa et se reprehendat in minimis quem
meminit in maximis deliquisse." Gregorius omelia XXXV. super ewangelia.
ad
"Sic abstinere uel ieiunare debemus, ut non nos necessitati ieiunandi subdamus, ne
iam non deuoti sed inuiti rem uoluntariam faciamus." Prosper libro II. de uita contemplatiua.
ae
"Qui cibis abstinent et mala agunt, demones imitantur, quibus culpa adest et cibus
deest." Ysidorus super Amos prophetam.
af
"Ciborum saturitas carnis luxuriam suscitat, edacitatis uicio crescit carnis
temptatio. Saturitati semper libido adiuncta est. Ac contra, ieiunio libido
restringitur, ieiunio luxuria superatur." Ysidorus II. libro solioquiorum.
ag
"Nichil sic iocundum est ut cibus bene digestus ac decoctus, nichil sic ad salutem,
nichil sic sensuum acumen operatur, nichil sic egritudinem fugat, ut moderata refectio.
Sufficiencia quippe cum nutrimento et sospitate simul eciam procreat uoluptatem,
exundancia uero morbum facit et molestias ingerit et egritudines generat. Quod enim
facit fames, hoc eciam facit plenitudo ciborum magis autem peiora. Fames quippe in
paucis diebus aufert hominem et liberat ex hac uita penali, excessus uero ciborum
consumit et computrescere facit corpus humanum et macerat egritudine diuturna et tunc
eum morte crudeli consumit." Chrysostomus super Hebreo sermone XXIX.
ah
"Moderancia est nimium ciborum appetitum racionis imperio reuocare." Hugo de sancto Victore.
ai
"Semper uirtuti cibus ieiunium fuit; de abstinencia quoque prodeunt caste
cogitaciones, racionabiles uoluntates, salubria consilia; et per uoluntarias
afflictiones caro concupiscenciis moritur et uirtutibus spiritus innouatur." Leo papa in sermone de ieiunio X. mensis.
ak
"Melior est racionabilis cotidiana cum moderacione refectio quam per interualla
arduum longumque ieiunium. Nouit immoderata inedia non solum mentis labefactare
constanciam, sed eciam oracionum efficaciam reddere lassitudine corporis
eneruatam." Iohannes Cassianus de institutis monachorum libro V.
al
"Ipsis enim grauior est consuetudo subtracti cibi qui se escis aliis nesciunt
consolari." Cassiodorus super Psalmo CXXX.: Sicut ablactatus est.
am
"Diruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet." Cassiodorus in quadam epistola.
an
"Multis tormentum est uino carere et prima luce excitari. Non est summa felicitatis
nostre in carne ponenda." Seneca LXXV. epistola.
ao
"Molestum est, inquis, carere assuetis uoluptatibus, abstinere cibo, sitire,
esurire; hec primo abstinencie grauia sunt, deinde cupiditas relanguescit ipsis per se
cupiditatibus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde quibus fuit
auiditas, cibus odium est, desideria ipsa moriuntur." Seneca LXXIX. epistola.