Table of Contents
Aduocati
g
"Verbosulus aduocatus aut rumpetur aut loquetur. Plenus est sermonibus; coartus est spiritus uteri sui. Esurit et sitit auditores quibus iactitet uanitates, et habita oportunitate loquendi. Si de litteris agitur, noua profert et uetera. Volant sentencie; resonant uerba impullosa. Interrogantem preuenit et querenti non respondet." Bernardus ibidem (libro de consideracione).
h
"Miror namque quomodo religiose aures tue audire sustinent huiusmodi disputationes aduocatorum et pugnas uerborum que magis ad subuersionem quam ad inuentionem proficiunt ueritatis. Nichil enim ita absque labore manifestam facit ueritatem sicut breuis et pura narracio. Precide ergo linguas uaniloquas et labia dolosa claude. Hii sunt qui docuerunt linguas suas loqui mendacium, disserti aduersus iusticiam, eruditi pro falsitate; sapientes sunt ut faciant malum, eloquentes ut impugnent uerum." Bernardus ad Eugenium libro I. capitulo IX.
i
"Rane significant clamosas aduocatorum allegaciones que inani et inflata modulacione uelut ranarum sonis et cantibus mundo deceptionis fabulas intulerunt. Ad nichil enim aliud utiles sunt nisi quod sonum uocis improbis et importunis clamoribus reddunt." Origenes super illud Exodi VIII.: Percuciam omnes terminos tuos ranis in originali.
l (2)
"Hii sunt qui causas protendunt adhibiti, impediunt pretermissi, fastidiunt admoniti, obliuiscuntur locupletati. Hii sunt qui emunt lites, uendunt intercessiones, deputant arbitros, iudicanda dictant, dictata conuellunt, attrahunt litigaturos, protrahunt audiendos, retrahunt transigentes." Sydonius in quadam epistola.
m
"Hii sunt qui negant ciuitatibus inducias, mercatoribus nundinas, emptoribus mensuras, reuerenciam clericis, originem nobilibus, locum prioribus, cunctis iura, distinctis priuilegia, quibus nullum genus hominum, ordinum, temporum cordi est." Cassiodorus ibidem (super illud Psalmi LXXIII.: Irritat aduersus nomen tuum).
n
"Hii sunt in conuiuiis scurre, in exactionibus arpie, in colloqucionibus bestie, in questionibus statue, ad intelligendum saxei, ad iudicandum lignei, ad ignoscendum ferrei, ad amicicias pardi, ad facecias ursi, ad fallendum uulpes, ad superbiendum tauri, et ad consumendum minotauri." Ibidem (Cassiodorus super illud Psalmi LXXIII.: Irritat aduersus nomen tuum).
o
"Hii sunt quorum si nares afflauerit cuiusquam rubiginosi aura marsupii, confestim uidebis illic et oculos Argi et manus Briarei et Spingarum ungues et periuria Laomedontis et Vlixis argucias et Symonis fallacias et fidem Polimestoris et pietatem Pigmaleonis adhiberi." Ibidem (Cassiodorus super illud Psalmi LXXIII.: Irritat aduersus nomen tuum).
p
"Quomodo inter argutos, armatos, tumultuosos, uirtute, numero, contubernio poterit ex equo et bono solus, inermis, abiectus, peregrinus, pauper audiri? Vbi est gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de duplicatoribus sinistrarum opinionum qui cum non habeant opera pro pomis, spargunt uerba pro foliis, et cum non adsit medulla sensuum, habundat spuma uerborum?" Ibidem (Cassiodorus super illud Psalmi LXXIII.: Irritat aduersus nomen tuum).
r
"Si quis armatur pecunia tanquam loricis argenteis torrentis impetum Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur uirtutis Herculee, uersipelles Vlixis uilipendit astucias. In tantum et enim habendi fames incanduit ut dyaletice muta sit subtilitas, rethorice languescat ciuilitas, ubi nummorum perorat pluralitas." Alanus de conquestione nature.
s
"Si in aurem iudicis uel aduocati sussurret pecunia, Orphei lira, carmen Amphionis, musa Virgilii uoce pecunie suffocantur. Quid plura? Vbi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucessit; ubi nummus militat, Hectoree milicie fulgura compescuntur; ubi pugnat pecunia, uirtus expugnatur Herculea. Nummus uincit, nummus regnat, nummus imperat uniuersis." Alanus libro de conquestione nature.
x
"Sepe causas tantum differunt quod litigantibus plusquam totum auferunt quia maior est expensarum sumptus quam sentencie fructus. Nec terminantur negocia pauperum cepta quousque eorum marsupia sint euacuata, cum tamen scriptum sit: Gratis accepistis, gratis date. Ipsi uero nec graciam gratis dant, nec iusticiam iuste reddunt. Lucrum in archa, dampnum in consciencia. Sed quid prodest homini si totum mundum lucretur, anime uero sue detrimentum paciatur?" Innocencius de uilitate condicionis humane.