"Adulacio est fallaci laude seductio." Augustinus super Psalmos.
b
"Duo sunt genera persecutorum, scilicet uituperancium et adulancium, sed plus
persequitur lingua adulatoris quam manus persequentis." Augustinus super Psalmum LXIX.
c
"Falsa laus adulatoris et simulata dilectio mentes a rigore ueritatis
emollit." Augustinus ibidem (super Psalmum LXIX.).
d
"Sicut sumenda sunt amara salubria, ita semper uitanda est perniciosa
dulcedo." Augustinus de doctrina Christiana.
e
"Sicut adulantes amici peruertunt, sic inimici litigantes plerumque
corrigunt." Augustinus IX. libro confessionum.
f
"Adulancium lingue ligant homines in peccatis. Delectat enim ea facere in quibus non
solum non metuitur reprehensor, sed eciam laudatur operator." Augustinus super Psalmo IX.
g
"Magis optabo a quolibet reprehendi quam uel ab adulante laudari. Nullus enim
reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Laudator uero errat et confirmat
errorem." Augustinus II. de trinitate.
h
"Emolliri adulationibus non solum fortitudinis non esse, sed eciam ignauie
uidetur." Ambrosius libro I. de officiis.
i
"Beata mens que nec adulatur aliquando, nec adulanti credit, que neque decipit
alterum, nec ipsa decipitur, tantumque nec malum facit aliquando, nec patitur." Ieronymus in epistola ad Demetriadem.
k
"Isto maxime tempore regnat uicium adulcionis quodque est grauissimum quia
humilitatis ac beniuolencie loco ducitur; et ita fit ut qui adulari nescit, aut inuidus
aut superbus reputetur." Ieronymus ad Cellanciam.
l
"Rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores quasi hostes fuge." Ieronymus ibidem (ad Cellanciam).
m
"Natali ducimur malo et adulatoribus nostris libenter fauemus, et quamquam
respondeamus nos indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam anima
intrinsecus letatur." Ieronymus CXXI. epistola ad Sabinianum.
n
"Nichil est quod tam facile corrumpat mentes hominum sicut adulacio. Plus enim nocet
lingua adulatoris quam gladius persecutoris." Ieronymus super Psalmos.
o
"Non sic adulandum est principibus ut sanctarum scriptuarum ueritas negligatur, nec
generalis increpacio unius persone iniuria est." Ieronymus super Ysaiam libro VII.
p
"Ne credas laudatoribus tuis, immo irrisoribus aurem ne libenter accommodes, qui cum
te adulationibus fouerint et quomodo impotentem meritis effecerint, si subito
respexeris, deprehendes post te colla incuruari, aut manu auriculas agitari asini, aut
estuantem canis protendi linguam." Ieronymus in epistola ad Rusticum monachum.
q
"Nos ad patriam festinantes mortiferos Sirenarum cantus surda aure transire
debemus." Ieronymus in epistola quadam.
r
"Inpinguat caput oleum peccatoris cum demulcet mentem fauor adulantis." Gregorius omelia XII. super ewangelia.
s
"Quisquis male agentibus adulatur, puluillum sub capite iacentis ponit ut qui
corripi ex culpa debuerat, in ea fulcitus laudibus quiescat." Gregorius super Ezechielem omelia XI.
t
"Adulacio, si ad tempus pacienter suscipitur, augetur et paulisper demulcet animum
ut angore sue certitudinis molescat in delectatione sermonis. Sed ne crescere ualeat,
statim cum sit sine mora finienda est." Gregorius ibidem (omelia XI.) super Ezechielem.
u
"Qui auditis blandiciis in altum se extollit, quid aliud quam aurum reprobum fuit
quod fornax igne consumpsit?" Gregorius ibidem (omelia XI. super Ezechielem).
x
"Qui de amore non uenit honor, non honor sed adulacio est." Bernardus super Cantica.
y
"Adulator omnis uirtutis inimicus est, et quasi clauum figit in oculo illius cum quo
sermonem conserit, eoque magis cauendus est quo sub amantis specie nocere non desinit,
donec racionis obtundat acumen et modicum id luminis quod adesse uidebatur
extinguat." Crisostomus in policratico de uestigiis philosophorum libro III.
z
"[abest in manuscriptis]"
ab
"Sicut finis oratoris est dictione persuasisse et medici medicina curasse, sic
adulatoris finis est suauiloquio decepisse." Crisostomus ibidem (in policratico de uestigiis philosophorum libro III.).
ac
"Cum aliquis aptus moribus populi, ut placeat eis quibus aures pruriunt, loquitur
que gratanter accipiant, loquitur que uicina sunt uoluptati, talis magister consuit
ceruicalia sub omni cubito manus." Origenes omelia I. super Ezechielem.
ad
"Qui ad uoluntatem meditata deportant, et illa semper inquirunt que delectent pocius
audientes quam conuertant a uiciis, faciunt uelamina super caput." Origenes ibidem (omelia I. super Ezechielem).
ae
"Ipsa peccati nutrix adulacio que sicut oleum flammis in culpa ardentibus solet
administrare fomentum." Beda super Lucam libro II.
af
"Adulator est qui tacet et dat consensum ne offendat illum quem credit habere
propicium." Hugo.
ag
"Adulator est amicus in obsequio, hostis in animo, comptus in uerbo, turpis in
facto; letus ad prospera, fragilis ad aduersa, inflatus ad obsequia, anxius ad
obprobria, immoderatus ad gaudia, facilis ad humana, difficilis ad honesta." Hugo de sancto Victore.
ah
"Oleum peccatoris est dilectio simulata uerborum que adulacionibus et blandimentis
nostras mentes uelut olei pinguedo libenter ingrediens, rigorem ueritatis emollit et ad
noxias cogitaciones amoris ficti pocius ostentacione perducit." Cassiodorus super illud Psalmi CXL.: Oleum peccatoris non impinguet.
ai
"Ficti adulatores cum cenas diuitum captant nichil prius meditantur quam id quod
putant gratissimum auditoribus fore. Nam nec aliter impetrabunt quod petunt nisi quasdam
insidias auribus fecerint." Cassiodorus in quadam epistola.
ak
"Adulacio blanda omnibus applaudit; omnibus salue dicit. Prodigos uocat liberales,
auaros parcos et sapientes, lasciuos curiales, garrulos affabiles, obstinatos
constantes, pigros maturos et graues. Hec sagitta leuiter uolat et cito
infigitur." Cassiodorus in quadam epistola.
al
"Viciis semper seruiunt blandimenta, lenocinantur dulcia delictis, uirtutibus uero
austera et forcia sunt amica." Petrus Rauennas in quodam sermone.
am
"Eliminat a palaciis adulacio ueritatem. Illi soli in magnatum graciam admittuntur
qui palpant blandiciis et aures fame bibulas calice Babilonis inebriant. Bene cum
magnatibus ageretur, si scirent inter adulacionem laudemque distinguere, sed ceca laudis
ambicio plus credens alii de se ipso quam sibi, utrumque recipit indistincte. Ampliant
eos beneficiis quos torquere debuerant, et a presumptione adulandi suppliciis deterrere.
Mordacissimus detractor in absencia nichil presencialiter proponit nisi quod placere
existimat. Verba oris eius iniquitas et dolus. Cum enim sal correctionis in omni
sacrificio acceptetur, a Domino mel in omni sacrificio reprobatur." Petrus Rauennas in quadam epistola.
an
"Huius pestis pestilencia percuciuntur principum laterales, palatini canes,
adulacionis artifices, fabri laudis, figuli falsitatis. Hii sunt qui magniloqua
commendacionis tuba in diuitum auribus citharizant, qui mellite adulacionis fauos foras
eructant, qui ut emungant munera caput diuicis oleo adulacionis inungunt. Prelatorum
auribus pluuinaria laudum subiciunt qui ab eorum pallis aut ficticium puluerem excuciunt
aut uestem sophistice deplumant implumen." Alanus de conplanctu siue conquestione nature.
ao
"Isti penes munera laudes, penes dona fauores, penes precium preconia fame
blandimentis constituunt." Alanus ibidem (de conplanctu siue conquestione nature).
ap
"Quid ergo adulacionis unctio nisi donorum emunctio? Quid commendacionis allusio
nisi prelatorum delusio? Quid laudis arrisio nisi eorundem derisio?" Alanus ibidem (de conplanctu siue conquestione nature).
aq
"Adulatores a uoluntate uultum, ab animo uerbum, a mente linguam, ab intellectu
loquelam amplo dissencionis interuallo diffibulant. Plerumque enim exterius
plausibiliter applaudendo collaudant quos interius contradictoria derisione defraudant.
Foris uultu applaudunt uirgineo, intus scorpionis pungunt aculeo; foris adulacionis
mellitos compluunt imbres, intus detractionis euomunt tempestates." Alanus ibidem (de conplanctu siue conquestione nature).
ar
"Dyogenes Siracusis cum olera ei lauanti Aristipus dixisset: Si Dyonisio adulari
uelles, ista non ederes; immo, inquit, si tu ista edere uelles, Dyonisio non adulares.
Hic ueridicus ueritatis annunciator, malens oleribus sustentari quam magnatibus
adulari." Valerius Maximus libro IIII. de memoralibus dictis Romanorum.
as
"A turba quantum potes te separa ne adulatoribus latus prebeas. Artifices sunt ad
capiendos superiores; par illis eciam, si bene caueris, non eris. Sed, michi crede, si
capieris, ipse te trades. Habent hoc in se naturaliter blandicie; eciam cum reiciuntur
placent. Sepe excluse nouissime recipiuntur. Hoc enim ipsum imputant quod repellunt et
subici quidem nec contumelia possunt." Seneca de Tusculanis questionibus libro VIII.
at
"Cito nobis placemus si inuenimus qui nos bonos uiros dicat, qui prudentes, qui
sanctos. Non sumus modica laudacione contenti; quicquid in nos adulacio sine pudore
congessit, tanquam debitum prendimus. Optimos nos esse et sapientissimos affirmantibus
assentimus cum sciamus sepe illos mentiri. Adeo quoque indulgemus nobis ut laudari
uelimus in id cui contraria tamen maxime facimus." Seneca LX. epistola.
au
"Alexander cum in obsidione cuiusdam urbis circuisset muros, ictu sagitte percussus,
cum represso sanguine sicci uulneris dolor cresceret et crus obstupuisset coactus
absistere, omnes, inquit, iurant me esse filium Iouis, sed uulnus hoc hominem me esse
clamat. Idem nos faciamus. Dicamus uos quidem dicitis me esse prudentem. Ego autem uideo
quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem." Seneca ibidem (LX. epistola).
ax
"Intus te ipsum considera non qualis sis aliis credas. Plerumque boni inepti et
inertes uocantur. Michi contingat iste derisus; equo animo audienda sunt imperitorum
conuicia et ad honesta uadenti contempnendus est iste contemptus." Seneca LXXVII. epistola.
ay
"Adulacio apertis et propiciis auribus recipitur; in precordia ima descendit. Venit
ad me pro amico blandus inimicus." Seneca XLIII. epistola.
az
"[abest in manuscriptis]"
ba
"O te felicem hominem! Si nichil habes propter quod quisquam tibi menciatur, nisi
quod iam eciam causa sublata est, mentimur consuetudinis causa. Adulator blandus
consilium dabit quod deliberanti gracius fore suspicabitur. Casse fidei sunt qui iugiter
blandiuntur." Seneca LXXXI. epistola.
bc
"Adulacio quam similis est amicicie! Non imitatur tantum illam sed uincit et
precedit; eo ipso graciosos facit quo ledit. Vicia nobis sub uirtutum nomine obrepunt:
temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderacio uocatur ignauia, pro cauto timidus
accipitur. In hiis magno periculo erramus." Seneca.
bd
"Monstrabo tibi cuius rei inopia laborant magna fastigia, quid omnia possidentibus
desit, unum scilicet qui uerum dicat, dum nemo ex animi sui sentencia dicit et suadet,
sed adulandi certamen est unum amicorum omnium officium." Seneca in epistola.
be
"Malum hominem blande loquentem agnosce tuum laqueum esse. Habet enim suum uenenum
blanda oracio." Seneca in epistolis.
bf
"Dyogenes cuidam laudanti dixit: Adulator, desine utrumque fallere; nichil proficis
cum te intelligam." [auctor non nominatus]