Amissio rerum
Amissio rerum
g
"Nichil perdit qui se habet. Circumspice ista que nos agunt in insaniam, que cum plurimis lacrimis amittimus. Scies non dampnum in hiis molestum esse sed opinionem dampni. Pecuniam minorem habebis nempe et molestiam, graciam minorem nempe et inuidiam, scilicet minorem habebis." Seneca XLIII. epistola.
h
"Pecuniam perdidi; et illa quam multos! Pecuniam perdidi; fortassis te illa perderet. Pecuniam perdidi; O te felicem, si cum illa auariciam perdidisti! Pecuniam perdidi; antequam tu haberes, alius ante perdiderat. Oculos perdidi; quam multis cupiditatibus uia incisa est! Liberos amisi; stultus est qui mortem mortalium deflet. Perierunt perituri; habebant illi cuius magis essent quam tui. Apud te precario morabantur; educandos tibi illos fortuna mandauerat. Recepit illos, non abstulit." Seneca de remediis fortuitorum.
l
"Pecuniam perdidi; eris nunc in uia expeditior, domi tucior. Exonerauit te fortuna, si intelligis, et tuciore posuit loco. Dampnum putas; remedium est. Deflens miserum te clamitas quod opibus excussus es. Tuo uicio ista tibi iactura tam tristis est. Non tam moleste ferres, si tanquam perditurus habuisses." Seneca ibidem (de remediis fortune).
r
"Stilbon, capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio nunquid omnia perdidisset, respondit: Nichil, inquit, perdidi. Omnia mea mecum sunt: iusticia, uirtus, prudencia. Nichil enim bonum putare potuit quod eripi posset." Seneca IX. epistola.