"Nescio utrum Christiane amicicie putande sint in quibus magis ualet uulgare
prouerbium: obsequium amicos ueritas odium parit, quam ecclesiasticum: meliora sunt
uulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis." Augustinus in epistola ad Ieronymum.
b
"Si uoluntatem Dei quisque nosse desiderat, fiat amicus Deo, quia si uoluntatem
hominis nosse quisque uellet cuius amicus non esset, omnes eius impudenciam deriderent.
Non autem quisque efficitur amicus Dei nisi purgatissimis moribus." Augustinus de Genesi contra Machineos libro I.
c
"Esto similis medico: medicus non amat egrotantem, si non odit egritudinem; ut
liberet egrotum, febrem persequitur. Nolite amare uicia amicorum uestrorum, si amatis
amicos uestros." Augustinus in quodam sermone.
d
"Hec est perfecta amicicia qua pocius pociora et minus minora diligimus. Sapientem
animam et perfectam talem diligat, qualem uidet, illam stultam non talem, sed quia esse
perfecta et sapiens potest, quia nec se ipsum debet quis stultum diligere. Nam qui se
diligit stultum, non proficiet ad sapienciam, nec fiet quisque qualis cupit esse, nisi
se oderit qualis est." Augustinus de uera religione.
e
"Nullius repudienda est amicicia sese ingerentis ad amiciciam copulandam, non ut
statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur ut recipi possit.
Illum enim in amiciciam recipere debemus cui omnia nostra consilia refundere
audeamus." Augustinus libro LXXXIII. questionum.
f
"Nichil sic probat amicum quemadmodum oneris amici supportacio. Nemo nisi per
amiciciam cognoscitur, et ideo amicorum mala firmiter sustinemus quia bona eorum nos
delectant et tenent." Augustinus ibidem (libro LXXXIII. questionum).
g
"Sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque
corrigunt". Augustinus IX. confessionum.
h
"Non omnis qui parcit amicus est, nec omnis qui uerberat inimicus. Melius est cum
seueritate diligere quam cum lenitate decipere." Augustinus ibidem (IX. confessionum).
i
"Sunt quidam amici amicicia mala que nec amicicia dicenda est quia mala consciencia
facit. Sunt enim homines qui pariter mala committunt et ideo uidentur sibi iuncti quia
consciencia mala ligati sunt. Excepta ista nepharia amicicia, est quedam amicicia
carnalis per similitudinem habitandi, colloquendi, simul conuersandi ut tristetur unus
cum deseritur ab amico cum quo solet colloqui et habere coniunctionem. Conueniunt duo,
ambulant secum triduo, et iam nolunt a se recedere. Et ista quidem amicicia est honesta,
sed est consuetudinis non racionis. Habent enim illam et pecora. Duo equi manducant
simul; desiderant se ad aliam diem; procedit unus, festinat alter, desiderans quasi
amicum suum; uix regitur a possessore, et tamdiu se impetu suo prouocat, quousque ad
alium perueniat. Et est alia amicicia superior non consuetudinis sed racionis qua
diligimus hominem propter fidem et mutuam beneuolenciam in ista uita mortali. Ac
superius quicquid inueniemus diuinum esse, incipiat homo amare et non amabit in homine
nisi Deum." Augustinus in quodam sermone.
k
"Non enim propterea debes amare amicum ut aliquid tibi prestet, ut pecuniam uel
aliquid commodi temporalis; non illum amas sed id quod tibi prestat. Amicus gratis
amandus propter se non propter aliquid. Si autem te cohortatur amicicie regula ut gratis
diligas, quam gratis amandus est Deus qui iubet ut hominem diligas? Nichil delectabilius
Deo." Augustinus ibidem (in quodam sermone).
l
"Solacium uite huius est ut habeas cui pectus tuum aperias, cui archana communices,
cui secreta tui pectoris committas; ut colloces tibi fidelem uirum qui in prosperis
gratuletur tibi, in tristibus compaciatur, in persecutionibus adhortetur. Facilis uox et
communis, tuus sum totus, sed paucorum est effectus." Ambrosius de officiis libro III.
m
"Virtus est amicicia non questus quia non pecunia paritur sed gracia, nec a
citacione preciorum sed concertacione beniuolencie. Meliores amicicie sunt inopum
plerumque quam diuitum et frequenter diuites sine amicis sunt quibus habundant pauperes.
Non est uera amicicia ubi est fallax adulacio." Ambrosius ibidem (libro III.) de officiis.
n
"Obiurget amicus amicum non iactancie studio sed affectu caritatis; neque monicio
aspera sit nec obiurgacio contumeliosa." Ibidem (Ambrosius libro III. de officiis).
o
"Si quid uicii in amico cognoueris, corripe occulte; si non audierit, corripe palam.
Errantem amicum corrige, incorrigentem animo deseras." Ambrosius ibidem (libro III.) de officiis.
p
"Defer amico ut equali nec te pudeat, si preuenias amicum in officio. Amicicia enim
superbiam nescit. Nam sicut amoris est deferre, ita qui odit questiones mouet et qui
amat reuerencia defert." Ambrosius ibidem (libro III.) de officiis.
q
"Vera illa amicicia est et Christi glutino copulata quam non utilitas rei
familiaris, non presencia corporum tantum, non subdola et palpans adulacio, sed Dei
timor et diuinarum scripturarum studia conciliant." Ieronymus in epistola ad Paulinum.
r
"Amicicia par est aut accipit aut facit. Vbi inequalitas et alterius eminencia,
alterius subiectio, ibi non tam amicicia quam adulacio est. Vnde et alibi legimus: fit
amicus eadem anima; et lyricus pro amico peccans: serues, inquit, anime dimidium
mee." Ieronymus super Micheam prophetam.
s
"Delicata est amicicia que amicorum felicitatem et diuicias sequitur." Ieronymus ibidem (super Micheam prophetam).
t
"Obsecro te ne amicum qui diu queritur, uix inuenitur, difficile seruatur, pariter
cum oculis mente amittas." Ieronymus in epistola ad Rufinum.
u
"In amicis non res queritur sed uoluntas quia et alterum ab amicis sepe prebetur,
alterum sola caritas tribuit. Eadem uelle et eadem nolle firma amicicia est." Ieronymus ad Demetriadem uirginem.
x
"De amicicia omnis tollenda est suspicio et sic cum amico quasi cum altero sese
loquendum." Ieronymus in epistola quadam.
y
"Cum incaute malorum amiciciis iungimur, eorum culpis ligamur. Ab illo qui summe
rectus est, eo ipso iam discrepat quo malorum amiciciis uita nostra concordat." Gregorius in pastorali.
z
"[abest in manuscriptis]"
ab
"Philosophus sic inter hostes uiuendum censuit tanquam inter amicos, ac inter amicos
ac si in mediis hostibus uiueretur." Crisostomus in policraticio libro III.
ac
"Vbi amicicia permanet, nil facile creditur, nil facile recipitur quod dissidium
possit operari. Si uero semel inimicicie occupauerint animos, omnia que sunt, que
dicuntur, que audiuntur, ita recipiuntur ut ad maiores proficiant inimicicias." Crisostomus super Mattheum.
ad
"Non sunt fideles in amicicia quos munus non gracia copulat. Nam cito deserunt nisi
semper acceperint. Dilectio enim que munere glutinatur, eodem suspenso
dissoluitur." Ysidorus libro III. de summo bono.
ae
"Non nunquam accidit ut inter amicos aliqua redargucionis enutrita discordia maiorem
postea caritatem parturiat, ut pote cum corriguntur ea que displicere in amico
uidentur." Ysidorus libro III. de summo bono.
af
"Amicicia et prosperas res dulciores facit, et aduersas communione temperat, et
leuiores reddit quia dum in tribulacione amici consolacio adiungitur, nec animus
frangitur et minus eadem patitur." Ysidorus III. libro de summo bono.
ag
"In prosperitate incerta est amicicia. Nescitur enim utrum persona an felicitas
diligatur. Sepe enim per simulacionem amicicia colitur ut qui non potuit aperte
decipere, fraudulenter decipiat." Ysidorus ibidem (III. libro de summo bono).
ah
"Sepe per honorem quorundam mutantur et mores, et quos ante conglutinatos caritate
habuerunt, postquam ad culmen honoris ueniunt, amicos habere despiciunt." Ysidorus ibidem (III. libro de summo bono).
ai
"Necessitas amicum probat, et intime caritatis ardorem splendor exhibite
subuencionis elucidat." Cassiodorus in quadam epistola.
ak
"Noue dignitates ueteres solent amicicias immutare. Creat enim cor nouum et nouos
affectus noue dignitatis consciencia. Diuites facti paupertatis amicos cum paupertate
fastidiunt ne quid penes eos de ueteri uideatur inopia residisse. Semper enim apud
indignos mores crescit cum potestate supercilium." Cassiodorus in epistola quadam.
al
"Qui uere amicus est omni tempore diligit. Nam tormentum non separat, labor non
lassat, thesaurus non superat, alienus amor non occupat." Cassiodorus in quadam epistola.
am
"Amicicia tanto certior quanto uetustior, quia facile mutari non potest quod per
longa secula custoditur." Cassiodorus in epistola.
an
"Iustum est enim ut qui amicus erat in prosperis, amicicias profiteatur in
aduersis." Cassiodorus in epistola quadam.
ao
"Sine amicis omnis cogitacio esset tedium, omnis operacio labor, omnis terra
peregrinacio, omnis uita tormentum, sine quorum solacio uiuere esset mori." Ibidem (Cassiodorus in epistola quadam).
ap
"Amicus est qui nobis usu uite similis pio ac fideli amore coniungitur." Cassiodorus super Psalmos.
aq
"Cara est uxor, dulces liberi, iocundi amici, accepti affines, sed postea cognitis
nulla beniuolencia accedere debet que priorem exhauriat." Valerius libro V.
ar
"Byas ita aiebat homines in usu amicicie uersari ut meminissent eam ad grauissimas
inimicitias posse conuerti. Quod quidem dictum prima specie nimis fortasse callidum
uidetur inimicumque simplicitati qua precipue familiaritas gaudet, sed si altioribus
animis cogitacio demissa fuerit, perquam utile reperietur." Valerius Maximus libro VII.
as (1)
"Amicicia est diuinarum humanarumque rerum summa cum beniuolencia consensio." Tullius de amicicia.
as (2)
"Itaque ciues pociores quam peregrini, propinqui quam alieni. Cum hiis enim
amiciciam natura ipsa peperit sed ea non satis habet firmitatis. Nam in hoc prestat
amicicia propinquitati quod ex propinquitate beniuolencia tolli potest, ex amicicia non
potest. Sublata enim beniuolencia amicicie nomen tollitur sed propinquitas
manet." Tullius de amicicia.
at
"Excepta sapiencia nichil melius datum est homini a diis inmortalibus amicicia. Quid
enim dulcius quam habere cum quo omnia audeas sic loqui ut tecum? Quis esset tantus
fructus in prosperis rebus nisi haberes amicum qui illis eque ac tu ipse gauderet?
Aduersas eciam ferre difficile esset sine eo qui illas grauius eciam quam tu
ferret." Tullius ibidem (de amicicia).
au
"Amicicia res plurimas continet; quocumque te uerteris, presto est; nullo loco
excluditur; nunquam intempestiua, nunquam molesta est. Itaque non aqua, non igne, locis
pluribus indigemus quam amicicia. Nam et secundas res spendidiores facit et aduersas
parciens communicansque leuiores." Tullius ibidem (de amicicia).
ax
"Amicicia absentes adsunt, egentes habundant, imbecilli ualent et, quod difficilius
dictu est, mortui uiuunt." Tullius ibidem (de amicicia).
ay
"Si ex rerum natura amicicie coniunctionem demeris, nec domus ulla, nec urbs stare
poterit, nec agricultura permanebit. Quanta eciam uis eius sit ex dissencionibus atque
discordiis percipi potest. Que enim domus tam stabilis, que tam firma est ciuitas, que
non discidiis funditus possit euerti?" Tullius ibidem (de amicicia).
az
"[abest in manuscriptis]"
ba
"Si utilitas amicicias conglutinaret, eadem commutata dissolueret; sed quia natura
mutari non potest, idcirco uere amicicie sempiterne sunt." Tullius de amicicia.
bc
"Nulla est excusacio peccati si amici causa peccaueris. Nam cum consiliatrix
amicicie uirtutis opinio fuerit, difficile est amiciciam manere si a uirtute
defeceris." Tullius ibidem (de amicicia).
bd
"Hec enim lex in amicicia sanctiatur ut neque rogemus res turpes, neque rogati
faciamus. Turpis enim excusacio hec est et minime accipienda tum in ceteris rebus, tum
siquis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur." Tullius ibidem (de amicicia).
be
"Precipiendum est igitur bonis ut si in huiuscemodi amicicias ignari casu aliquo
inciderint, ne existiment se ita alligatos ut ab amicis in rem publicam peccantibus non
discedant." Ibidem (Tullius de amicicia).
bf
"Quis est qui uelit omnibus opibus circumfluere atque in omnium rerum habundancia
uiuere ut neque diligat quemquam, neque ab ullo diligatur? Hec enim erit tyrannorum uita
nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis beniuolencie potest esse
fiducia. Solem igitur a mundo tollere uidentur qui amiciciam a uita tollunt." Ibidem (Tullius de amicicia).
bg
"Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi cuius generis est magna
penuria, et iudicare difficile est nisi sit expertum. Ideo uerum est illud quod dicitur:
modios multos salis simul edendos esse ut amicicie munus expletum sit." Tullius ibidem de amicicia.
bh
"Verus amicus nunquam reperietur. Est enim is qui est tanquam alter idem. Sed
plerique peruerse, nec dicam impudenter, habere talem amicum uolunt quales ipsi esse non
possunt; et que ipsi non tribuunt amicis, hec ab eis desiderant." Ibidem (Tullius de amicicia).
bi
"Multi diuicias despiciunt quos paruo contentos tenuis uictus cultusque delectat.
Honores uero quorum cupiditate quidam inflammantur quam multi ita contempnunt ut nichil
inanius, nichil esse leuius existiment. Itaque cetera que quibusdam admirabilia uidentur
permulti sunt qui pro nichilo putent. De amicicia omnes ad unum idem senciunt, et hii
qui se ad rem publicam contulerunt, et hii qui rerum cognicione doctrinaque delectantur,
et hii qui suum negocium gerunt ociosi, postremo hii qui se totos tradiderunt
uoluptatibus sine amicicia uitam esse nullam senciunt." Tullius ibidem de amicicia.
bk
"Cuius aures ueritati clause sunt ut ab amico uerum audire nequeat huius salus
desperanda est. Scitum est enim illud prouerbium Catonis: multo melius de quibusdam
acerbos inimicos mereri quam eos inimicos qui dulces uidentur; illos sepe uerum dicere,
hos uero nunquam." Tullius ibidem (de amicicia).
bl
"Nulla est hec amicicia cum alter uerum audire non uult, alter ad menciendum paratus
est." Tullius ibidem (de amicicia).
bm
"Qui fortunis alicuius inducti amiciciam eius secuti sunt, hii simul ac fortuna, si
delapsa est, deuolant omnes. Cum enim recessit ea res que fuit consuetudinis causa,
nichil superest quare possit in amicicia teneri." Tullius II. rethorica.
bn
"Nam quem in amicicia perfidiosum cognoueris esse, eum nunquam potes inter
inimicicias confidum posse habere." Tullius II. rethorica.
bo
"Preclare scriptum est a Platone: non solum nobis nati sumus ortusque nostri partem
patria uendicat, partem amici; atque, ut placet Stoicis, que in terris gignuntur ad usum
hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos ut ipsi inter se alii
aliis prodesse possent." Tullius I. de officiis.
bp
"Sunt qui effusius merent quia uerentur ne dubium sit an amauerint. Sera indicia sui
affectus querunt. Si habemus alios amicos, male de hiis et meremur et existimamus quia
parum ualent in unius elati solacium; si non habemus, maiorem iniuriam ipsi nobis
fecimus quam a fortuna accepimus. Illum unum abstulit nos quemque non fecimus. Deinde ne
unum quidem nimis amauit qui plusquam unum amare non potuit." Seneca LXIII. epistola ad Lucillum.
bq
"Post amiciciam credendum est, ante iudicandum. Illi uero prepostere officia
permiscent qui cum amauerint iudicant, et non amant cum iudicauerint. Diu cogita an tibi
in amiciciam aliquis recipiendus sit. Cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte;
tam audacter cum illo loquere quam tecum. Cum amico omnes curas, omnes cogitaciones tuas
misce; fidelem si putaueris facies." Seneca III. epistola.
br
"Vera amicicia est quam non spes, non timor, non utilitatis sue cura auellit. Multos
tibi dabo qui non amicis sed amicicia caruerunt; hoc non potest accidere cum animos in
societatem honesta cupiendi par uoluntas trahit. Sciunt enim ipsos omnia habere communia
et quidem magis aduersa." Seneca ibidem (III. epistola).
bs
"Monstrabo tibi amatorium sine medicamento, sine herba, sine ullius uenifice
carmine; si uis amari, ama. Iocundius est amicum facere quam habere; quomodo artifici
iocundius est pingere quam pinxisse." Seneca epistola VI.
bt
"Qui amicus est amat; qui amat non utique amicus est. Amicicia semper prodest; amor
aliquando nocet. Non est quod amicum tantum uel in foro uel in curia queras; si
diligenter attenderis, et domi inuenies. Errat enim qui amicum in atrio querit et in
conuiuio probat; in pectore enim amicus non in atrio inuenitur." Seneca XXIX. epistola.
bu
"Non sum amicus nisi quicquid agitur ad te pertinens meum sit. Consorcium omnium
rerum inter nos facit amicicia; nec secundi quicquam singulis, nec aduersi in commune
uiuitur. Conuersari cum amicis absentibus licet, et quidem quociens uelis, quamdiu
uelis. Amicus animo possidendus est." Seneca XLVIII. epistola.
bx
"Non potest quisquam bene degere qui se tantum intuetur. Alteri uiuas oportet si uis
tibi uiuere. Hec societas diligenter et sancte obseruata que nos homines hominibus
miscet et iudicat aliquod esse commune ius generis humani." Seneca ibidem XLVIII. epistola.
by
"Nil eque egrum reficit sicut amicorum affectus; non iudico me mori cum illos
superstites reliquero. Puto, inquam, me uicturum non cum illis, sed per illos." Seneca LXXIX. epistola.
bz
"[abest in manuscriptis]"
ca
"Dissimilitudo morum, distancia uite et ingenia contraria soluunt amiciciam.
Amicicias probatas enixe expete, constanter retine, perhenniter serua. Inimicitias
indictas exerce honeste, tarde crede, celeriter depone." Seneca in extrema parte epistolarum.
cb
"Omnes amicos habere operosum est; satis est inimicos non habere." Seneca ibidem (in extrema parte epistolarum).
cd
"Nunquid amici noui anteponendi sunt ueteribus ut equis uetulis teneros anteponere
solemus? Hec indigna homini dubitacio est; uetustissima quoque debent esse suauissima in
amicicia." Seneca ibidem (in extrema parte epistolarum) et Tullius.
ce
"Nullum habet maius malum occupatus homo et bonis suis obsessus quam quod amicos
sibi putat quibus non est, et quod beneficia sua efficacia iudicat ad faciendum amicos
cum quidam quo plus debent magis oderunt." Seneca ibidem (in extrema parte epistolarum).
cf
"Qui se spectat et propter hoc ad amiciciam uenit, male cogitat. Quemadmodum cepit,
sic desinet. Necesse est ut inicia inter se et exitus congruant. Qui enim utilitatis
causa assumptus est, tamdiu placebit, quamdiu utilis fuerit. Hac re florentes amicorum
turba circumsedit, circa euersos solitudo est, et inde amici fugiunt ubi
probantur." Seneca IX. epistola ad Lucillum.
cg
"Negociatio est non amicicia que ad commodum accedit. Detrahit enim amicicie qui
illam parat ad bonos casus." Seneca ibidem (IX. epistola ad Lucillum).
ch
"Si aliquem amicum existimes cui non tantum credis quantum tibi, uehementer erras et
non satis nosti uim uere amicicie." Seneca epistola III.
ci
"Falsi amici pro consilio adulacionem afferunt et una est eorum contentio quis
blandissime fallat." Seneca in extrema parte epistolarum.
ck
"Cum amicis breues raciones, longas amicicias oportet habere. Principium amicicie
bene loqui, grande exordium inimicitiarum maledicere. Amicum prosperitas inuenit sed
aduersitas probat." Seneca ibidem (in extrema parte epistolarum).
cl
"Amicos in secreto mone, palam autem lauda. Vires tuas amici magis sentiant
beneficiis quam iniuriis." Seneca de moribus.
cm
"Amici uicia si feras, facis tua. Ita amicum habeas ut inimicum putes. Ita crede
amico ne sit inimico locus." Seneca in prouerbiis.
cn
"Nulla pusilla domus que multos recipit amicos. Talem diligenciam exhibe in amicis
comparandis ne incipias amare quem deinceps possis odire." Seneca ibidem (in prouerbiis).
co
"Quanti tales amicos habere uoluerunt et ipsi tales esse non possunt. Tu primum
exhibe te bonum et sic quere alterum similem tui." Seneca ibidem (in prouerbiis).
cp
"Amico mutuam roganti me pecuniam si dedero, et amicum et pecuniam perdo." In prouerbiis philosophorum.
cq
"Coagulum amicicie est cum bonis conuiuium." Solon ibidem (in prouerbiis philosophorum).
cr
"Expedit iam probatos amicos amare, non amatos probare." Theofrastus ibidem (in prouerbiis philosophorum).
cs
"Non opto ut eos qui diuites sunt amicos habeam. Amicus raro acquiritur, cito
amittitur." Ibidem (Theofrastus in prouerbiis philosophorum).
ct
"Ad emendationem sui unusquisque nostrum debet habere aut ualde amicum aut ualde
inimicum." Dyogenes ibidem (in prouerbiis philosophorum).
cu
"Diu deliberatos amicos elige, electi infideles esse poterunt. Iudica eosque uno
affectu non uno habeas merito. Amicos sequere quos non pudeat elegisse. Amici uitam tuam
imputa gloriam." Ibidem (Dyogenes in prouerbiis philosophorum).
cx
"Theofrasto cum quidam diceret ille illius amicus est, cur ergo, inquit, illo diuite
pauper est? Amicus non est qui fortune particeps non est." Ibidem (Dyogenes in prouerbiis philosophorum).
cy
"Amicum blandum caue cui amarum est semper quod fuerit dulce. Fortunato amico
uocatus, infortunato inuocatus presto sis. Bonus amicus lesus grauiter
irascitur." Theofrastus.
cz
"[abest in manuscriptis]"
da
"Optima medicina homini est homo qui eius remediatur aduersis, qui eius condescendat
incommodis, qui grauia leuigat, qui amici onera quasi iuncto humero simul portat. Nec
enim uerus amicus inpaciencius propriam iniuriam sustinet quam amici." Petrus Blesensis in libello de amicicia.
db
"Amicicia est diuitibus pro gloria, pauperibus pro censu, exulibus pro patria,
imbecillibus pro uirtute, pro medicina egrotis, pro uita mortuis. Est enim eius
suauissimus fomes, sinceritas affectionum, mutua obsequia, rerum honestarum crebra
collacio, parilitas uoluntatum, iugis et inuiolabilis fides. Vera enim amicicia inter
bonos tantum oriri solet, inter meliores proficere, inter optimos consummari." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).
dc
"Quatuor sunt uicia quibus preclarus honor amicicie sepius obfuscatur, scilicet
iracundia, instabilitas, supicio atque garrulitas." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).
de
"Si fidem amici experiri uolueris, non ei prius tui cordis archana committas, sed
aliqua exteriora et modica de quibus non magnum emergat dispendium, si fuerint reuelata,
et ea nichilominus sub ea cautione et adiuracione terribili credas, ac si obessent
prodita et prodessent celata." Petrus Blesensis in eodem (libello de amicicia).
df
"Vera amicicia eodem oculo respicit amicum diuitem et mendicum, fortem ac debilem,
sanum et egrum, humilem ac sublimem." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).
dg
"Si uideris hominem anxie appetentem quod per te prestare possis, si in huius rei
obtentu ei aliquis preferatur, facile qua tibi adheserit intencione patebit. Nam in
huius casu, nunc ex deiectione oculorum, nunc ex uultus auersione, nunc ex uerbo
subtristi, nunc ex risu ficto, nunc ex reuerencia et obsequio negligentiore ambitiose
mentis egritudo poterit deprehendi." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).
dh
"Amicus non subito est publice obiurgandus donec ex turbacione recenti adhuc est
inquietior eger animus, tanta dissimulacione opus est, donec mentis nubilo serenato,
auris pacatior uerba blande monentis admittat." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).
di
"Veteris amicicie uestigiis aliqua reuerencia semper inpendenda est, nisi eam
enormitas reatus eliminet. Nullum quippe uicium ita contra naturam est ut nature possit
extrema delere uestigia." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).
dk
"Licet uera amicicia solum requirat affectum, liberale tamen obsequium non excludit
sed eo pocius illustratur. Vnde quidam dixit: tantum diligo inimicum qui michi nichil
facit mali sicut amicum qui nichil facit boni." Ibidem (Petrus Blesensis in libello de amicicia).