Table of Contents
Angelus
a
"Prepositi sunt angeli celorum super potestates aereas, et inde procedit uerbum quod fit hic. Intuentur enim legem fixam, legem eternam, iubentem sine scriptura, sine sillabis, sine strepitu, fixam semper et stantem. Intuentur angeli corde mundo et ex illa faciunt quicquid hic fit." Augustinus super illud Psalmi: Draco hic quem finxisti et cetera.
f
"Qui parua capiunt sed tamen hec eadem parua pie annunciare fratribus non desistunt, isti in angelorum numerum currunt. Qui secretorum celestium summa capere preualent et nunciare, isti in archangelorum numerum duputantur. Qui amando ardent et loquendo alios accendunt, isti seraphin dicantur." Gregorius in quadam omelia.
g
"Angeli cum ad nos ueniunt sic exterius implent ministerium ut tamen nunquam desint interius per contemplacionem. Et mittuntur igitur et assistunt quia et si circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus, ipse qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi ante ipsum qui a quolibet missi ueniant intra ipsum currunt." Gregorius ibidem in omelia.
h
"In hoc est natura angelica a nature nostre condicione distincta quod nos et loco circumscribimur et cecitatis ignorancia coartamur. Angelorum uero spiritus loco quidem circumscribuntur sed tamen eorum sciencie longe super nos incomparabiliter dilatantur. Interius et exterius sciendo distincti sunt quoniam ipsum fontem sciencie contemplantur. Quid enim de hiis que scienda sunt nesciunt qui scientem omnia sciunt?" Gregorius II. libro moralium.
k
"Angelorum uocabulum nomen est officii, non nature. Nam sancti illi celestis patrie spiritus semper sunt spiritus sed semper uocati angeli nequaquam possunt. Tunc solum sunt angeli cum per eos aliqua nunciantur, unde Psalmo: Qui facit angelos suos spiritus. Hii ergo qui minima nunciant angeli, qui uero summa nunciant, archangeli uocantur. Greca enim lingua angeli nuncii, archangeli uero summi nuncii uocantur. Qui idcirco priuatis nominibus censentur ut Michael, Gabriel, Raphael, ut signetur eciam per uocabula quid in operacione ualeant." Gregorius in omelia: Erant appropinquantes.
m
"Simus deuoti, simus grati tantis custodibus. Redimemus eos quantum possumus, quantum debemus. Affectuose in Deo angelos eius tanquam futuros aliquando coheredes, nos uero interim actores et tutores a patre positos et prepositos nobis. Adhuc enim paruuli sub tutoribus et actoribus sumus." Bernardus in sermone de angelis.
n (2)
"Ve nobis! Si quando prouocati sancti angeli peccatis et negligenciis nostris, indignos nos iudicauerint presencia et uisitacione sua, et quorum presencia protegere nos et propulsare poterat inimicum. Quod si tam necessariam habemus familiaritatem dignacionis angelice, cauenda est nobis eorum offensa et in hiis minime exercendum quibus eos nouimus oblectari. Hec autem placent eis que in nobis inuenire delectant ut est sobrietas, castitas, paupertas, uoluntaria, creber in celum gemitus. Et super hec omnia ueritatem et pacem a nobis exigunt." Bernardus ibidem (in sermone de angelis).
q
"Angelis suis mandauit et cetera. O quantam tibi debet hoc uerbum inferre reuerenciam, afferre deuocionem, conferre fiduciam, pro presencia reuerenciam, pro beniuolencia deuocionem, pro custodia fiduciam! Caute ergo ambula ubi sunt angeli ut custodiant te in omnibus uiis tuis." Bernardus ibidem (in sermone quadragesime super illud: Accesserunt angeli).
r
"In quo uis diuersorio, in quo uis angulo reuerenciam exhibe tuo angelo ne audeas illo presente quod me uidente non auderes. Adsunt igitur tibi non modo presentes tecum, sed eciam pro te adsunt ut protegant, adsunt ut prosint." Bernardus ibidem (in sermone quadragesime super illud: Accesserunt angeli).