Anima
Anima
a
"O anima Christiana! Euigila et si qua in te sit uirtus caritatis que omnia sustinet, Domini tui imitare uestigia. Considera quot milia martyrum tritam tibi fecerunt uiam; transierunt uirgines, transierunt martyres, transierunt pueri et puelle; et adhuc times? Quia ducet te ille qui est uia, ueritas et uita: uia non errans, ueritas non fallens, uita non deficiens; uia in exemplo, ueritas in promisso et uita in premio." Augustinus de doctrina Christiana.
t
"Tria ista anima curiosa Dei non cessat inquirere, scilicet iusticiam et iudicium et locum habitacionis glorie sponsi, tanquam uiam in qua ambulet, cautelam qua ambulet, et mansionem ad quam ambulet, ut de forma iusticie sit formosa, de iudiciorum noticia cauta, de desiderio presencie seu glorie sponsi casta. Talem prorsus decet sponsam pulcram, eruditam et castam. Perfectus est in cuius anima hec tria congruent, atque opportune concurrere uidebuntur ut gemere pro se et exultare in Deo nouerit simul proximorum utilitatibus potens sit subuenire: placens Deo, cautus sibi, utilis suis." Bernardus super Cantica.
x
"O anima insignita Dei ymagine, decorata similitudine, desponsata in fide, dotata in spiritu, redempta sanguine, deputata cum angelis, capax beatitudinis, heres bonitatis, racionis particeps, quid tibi cum carne nunquam uilius sterquilinium inuenisti?" Bernardus in meditacionibus et Hugo in libro de anima.
y
"Si animam negligamus, nec corpus saluare poterimus. Non enim anima pro corpore, sed corpus pro anima factum est. Qui ergo quod primum est negligit et quod inferius est excolit, utrumque corrumpit. Qui uero ordinem seruat et quod primum est colit, eciam si negligat quod secundum est, per primi salutem saluabitur et secundum." Crisostomus in libro de reparacione lapsi.
af
"Tutum iter et iocundum est ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa que si non deserueris, par Deo consurges. Parem autem Deo te pecunia non faciet; Deus nichil habet. Pretexta non faciet; Deus nudus est. Fama non faciet nec ostentacio tui; nemo nouit Deum, licet multi male de illo existiment et impune. Non turba seruorum lecticam tuam portancium; Deus ille maximus potentissimusque ipse uehit omnia, nec forma quidem et uires beatum te facere possunt. Nichil horum non patitur uetustatem. Quid ergo animus? Sed hic rectus, bonus, magnus. Quid aliud uoces hunc quam Deum in corpore humano hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in seruum potest cadere." Seneca XXXI. epistola.