Auditor
Auditor
f
"Multi legunt et ab ipsa lectione ieiuni sunt. Multi uocem predicacionis audiunt sed post uocem uacui recedunt, quorum etsi uenter comedit uiscera non replentur, quia etsi mente intellectum sacri uerbi percipiunt, obliuiscendo et non seruando que audierunt, hec in cordis uisceribus non reponunt." Gregorius omelia X. super illud Ezechielis: Venter tuus comedet.
g
"Verba Dei que aure percipitis mente retinete. Cibus enim mentis est sermo Dei, et quasi acceptus cibus stomacho languente reicitur, quando auditus sermo in uentre memorie non tenetur. Sed quisquis alimenta non retinet, huius profecto uita desperatur. Eterne ergo mortis periculum formidate, si cibum quidem sancte exhortacionis accipitis sed uerba uite, id est alimenta iusticie, in memoria non tenetis." Gregorius omelia XV. super ewangelia super illud: Exiit qui seminat.
m
"Quidam ueniunt ut audiant non ut discant, sicut in theatrum uoluptatis causa ad delectandas aures oracione uel uoce uel fabulis ducimur. Magnam hanc partem auditorum uidebis, cui philosophi scola diuersorium ocii sit. Non id agunt ut aliqua illo uicia deponant, ut aliquam legem uite accipiant qua mores suos erigant, sed ut oblectamento aurium perfruantur. Aliqui eciam cum pugillaribus ueniunt, non ut res accipiant, sed ut uerba que tam sine profectu alieno discant quam sine suo audiunt." Seneca epistola CX.