Table of Contents
Auaricia
d
"Que est ista auiditas concupiscencie, cum et ipse belue habeant modum? Tunc enim rapiunt quando esuriunt, parcent uero prede cum senserint satietatem. Insatiabilis est sola auaricia diuitum. Semper rapit et nunquam satiatur; nec Deum timet, nec hominem reueretur, nec patri parcit, nec matrem cognoscit, nec fratri obtemperat, nec amico fidem seruat. Viduam opprimit, pupillum inuadit, liberos in seruicium reuocat, testimonium falsum profert. Res mortui occupantur; quasi et qui faciunt non moriantur. Que est illa animarum insania: amittere uitam, appetere mortem, acquirere aurum et perdere celum?" Augustinus de uerbis Domini.
f
"Auaricia que Grece philargia dicitur non in solo argento, unde nomen duxisse resonat, sed in omnibus rebus que immoderate cupiuntur intelligenda est, ubicumque omnino plus uult quisque quam satis; hec autem auaricia cupiditas est, cupiditas uero improba uoluntas est. Ergo improba uoluntas omnium malorum causa est." Augustinus libro III. de libero arbitrio.
k
"Non minoris est criminis habenti tollere quam cum possis et habes indigentibus denegare. Esuriencium panis est quem tu detines, nudorum indumentum quod tu includis, miserorum redemcio et absolucio pecunia quam tu in terra fodis; tantorum scias te inuadere bona; quantis possis prestare et nolis. Non sunt bona hominis que secum ferre non potest. Sola misericordia comes est defunctorum." Ambrosius in quodam sermone.
o
"Pauperiorem se iudicat omnis habundans, quia sibi deesse arbitratur quicquid ab aliis possidetur; toto mundo eget, cuius non capit mundus cupiditates, ei autem qui fidelis est totus mundus diuiciarum est; toto mundo fugit qui considerans conscienciam suam timet deprehendi." Ambrosius ibidem. [in libro de nabuthe]
ab
"Auarus prius hanelat concupita congregare et cum quasi in quodam uentre auaricie multa congesserit satiatus arctatur, quia dum anxiatur qualiter acquisita custodiat, ipsa eum sua satietas angustat. Mens auari que prius ex habundancia requiem quesierat, postea ad custodiam grauius laborat." Gregorius XV. moralium.
ad (2)
"Prius namque mens auari dolorem habuit in ipsa sue concupiscencie fatigacione qualiter concupita raperet, quomodo aliqua blandimentis aliqua terroribus auferret, ac postquam acquisitis rebus peruenit ad desiderium, alius hunc dolor fatigat, ut cum sollicito timore custodiat, quod cum graui labore meminit acquisitum. Hinc inde insidiatores metuit atque hoc se perpeti quod ipse fecit ab aliis ferri pertimescit." Gregorius XV. libro moralium.
af
"Magna est securitas cordis nil habere concupiscencie secularis. Nam si ad terrena adipiscenda cor inhiat, securum transquillumque esse nullatenus potest quia aut non habita concupiscit ut habeat, aut adepta metuit ne amittat; et dum in aduersis sperat prospera, in prosperis formidat aduersa; huc illucque quasi quibusdam fluctibus uoluitur ac per modos uarios rerum alternancium mutabilitate uersatur. Si uero semel in appeticione superne patrie forti stabilitate animus figitur, minus temporalium rerum perturbacione uexatur." Gregorius XXII. moralium super illud Iob: Si expaui ad multitudinem nimiam.
ai
"Quod sine miserabili gemitu dicendum non est; Christi opprobria, sputa, flagella, clauos, lanceam, crucem et mortem, hec omnia in fornace auaricie conflant et profligunt in acquisicione turpis questus et precium uniuersitatis suis marsupiis includere festinant; hoc solo sane a Iuda Scariothis differentes, quod ille horum omne emolumentum denariorum numero compensauit, isti uoratiori ingluuie lucrorum infinitas exigunt pecunias." Bernardus super Cantica.
ak
"Auarus terrena esurit ut mendicus, fidelis contemnit ut dominus. Ille possidendo mendicat, iste contemnendo seruat. Quere a quouis eorum quo insatiabili corde lucris temporalibus inhiant, quidnam de hiis sentiant qui sua uendentes et pauperibus dantes, regna celorum pro terrena mercantur substancia sapienter agant necne? Proculdubio respondit: sapienter. Quere iterum, cur quod approbat ipse non facit? Non possum, inquit. Quare? Profecto quia domina auaricia non permittit, quia liber non est, quia non sua sunt que possidere uidetur, sed nec ipse sui iuris est; si uere tua sunt expende ad lucra et pro terrenis celestia commutato; si non uales, scias te pecunie non dominum esse sed seruum, custodem non possesorem." Bernardus super Cantica sermone XX.
al
"Auaricia rotis uehitur quattuor uiciorum que sunt pusillanimitas, inhumanitas, contemptus Dei, mortis obliuio. Porro iumenta trahencia, tenacitas et rapacitas et hiis unus auriga ambobus presidet, habendi ardor. Sola quidem auaricia, quia conducere plures non patitur, uno contenta est seruitore." Bernardus super Cantica sermone XXXIX.
aq
"O pestis maligna auaricie semper bonis animis detestanda, quid illesum? Quid inconcussum dimittis? Tu genus hominum confudisti, tu discipulum comitem Christi ab apostolatu precipitasti, tu milites custodientes sepulcrum captiuasti; nunquid bene dictum est, pecunie obediunt omnia?" Ecclesiasticus X. Rabanus super Mattheum in fine.
as
"Duo sunt que illicite solent acquirere, scilicet superbia et cupiditas, et duo que male fruuntur acquisitis: gula et luxuria. Duo sunt qui male possidere uolunt, scilicet prodigus et auarus. Unus ut congreget, alter ut dissipet, et duo que possessa defendunt, id est intemperancia et prudencia mundi. Superbia dyabolo clausit celum, gula primo parenti abstulit paradisum. Auaricia diuiti aperuit infernum, intemperancia uero adhuc corrumpit mundum." Hugo libro II. de claustro anime.
au
"Auaricia est per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo diuine ueneracionis exhibetur auctoritas, proh pudor; metallorum onera largiuntur honores ad metalli pondera ponderatos. Iam non Cesar sed nummus est omnia qui ab indiuidualibus usque ad generalissima honores singulos tanquam mediator excurrit. Iam nummus patriarcha noster efficitur, qui quosdam in archiepiscopatus intronizat apicem, quosdam episcopalis fastigii erigit in honorem, hos in archidiaconalibus adaptans officiis, alios aliarum pedestrium dignitatum coequans negociis." Alanus libro de conquestione nature.
ax
"Quid prodest cum Tulio oracionem rhetoricis colorum stellare syderibus, cum Aristotele ancipiti dialetice gladio a ueris falsa distinguere, cum Zenone falsitatem probabiliter defendere tunicare sophismata, cum Donato in accidencium congruencia nectere dictiones, cum sapiencia nostris temporibus nullius fructus premietur stipendiis nullius fame eam fauoris aura extollat, ipsa uero pecunia, honoris, titulos et laudis emat preconia?" Alanus ibidem. [libro de conquestione nature]
ay
"Multos facit auaricia inter diuicias indigere. Iudicium enim Dei est ut in eo quo quis delinquit puniatur, ut semper indigeat qui semper indigenciam timet, sicut scriptum est: Qui timet pruinam ueniet super eum nix; suos hospites male remunerant, serpens in sinu, ignis in gremio, mus in pera." Petrus Rauennensis in quodam sermone.
ba
"Quam multos seducit cupiditas, quam plures perdidit auaricia! Balaam asella redarguit et pedem sedentis attriuit, quia captus cupidine promissorum disposuerat maledicere Israeli. Achor populus lapidauit quia tulit argentum et aurum de anathemate Ierico. Nabot interemptus est ut Achab uineam possideret. Gryesi lepra perfudit quia peciit et recepit argentum et uestes sub nomine Elisei. Iudas laqueo se suspendit quia uendidit et tradidit Christum. Ananiam et Zaphiram subitanea mors extinxit quia de precio agri defraudauit apostolum. Edificauit Tyrus municionem suam et coaceruauit aurum et argentum quasi lutum platearum, sed ecce Dominus possidet eam et percussit fortitudinem eius." Innocencius de uilitate condicionis humane.
bc
"Auarus nec compacientibus compatitur nec miseris subuenit uel miseretur, sed offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum; nam Deo detinet debita, proximo denegat necessaria, sibi subtrahit opportuna; Deo ingratus, proximo impius, sibi crudelis. Viro cupido et tenacissimo sine racione est substancia et homini liuido adquid aurum? Qui sibi nequam est cui alii bonus erit? Non enim proximum suum diligit sicut seipsum quem inedia perimit, egestas consumit; nec Deum diligit super omnia qui Deo prefert aurum, preponit argentum." Innocencius ibidem. [de uilitate condicionis humane]
bd
"Auaricia secundum apostolum est ydolorum seruitus quia sicut ydolatria seruit simulacro, sic auarus seruit thesauro. Nam ille cultum ydolatrie diligenter ampliat et iste cumulum pecunie libenter augmentat. Ille cum omni diligencia colit simulacrum et iste cum omni cura custodit thesaurum. Ille spem ponit in idolatria et iste spem constituit in pecunia. Ille timet mutilare simulacrum et iste timet minuere thesaurum." Innocencius ibidem. [de uilitate condicionis humane]
be
"Auarus largus in alieno sed parcus in proprio; gulam euacuat ut archam adimpleat, corpus extenuat ut lucrum extendat; manum habet ad dandum collectam, sed ad recipiendum porrectam, ad dandum clausam, sed ad recipiendum apertam. Habet enim auarus damnacionem uite que nunc est et future." Innocencius ibidem. [de uilitate condicionis humane]