Text List

Prev

How to Cite

Next

Gloria bona

1

"Gloria est frequens de aliquo fama cum laude." Augustinus de diffinicionibus.

2

"Puritatis intime bono gloriari non potest ueraciter, nisi qui extrinsecus gloriolas perfecte respuerit. Nec enim pure ualet Dei uel proximi querere lucra, qui propria non contempserit." Bernardus in epistola.

3

"Si gloriari cupis, gloriam despice, et omnibus eris gloriosior." Crisostomus omelia IIII.

4

"Magna est eius gloria, qui nullis laudibus crescit, et nullius uituperacione minuitur." Cassiodorus in quadam epistola.

5

"Gloria est alicuius magnifici uel bone artis late patens preconium. Et ut perhibent qui de magnis maiora loquntur, secundam uitam dat gloria." Tullius in rethorica.

6

"Si quis tamen ad gloriam assequendam laborat, talem se efficiat qualis uult haberi. Quod si ostentacionem inani et ficto sermone uel uultu stabilem se gloriam assequi opinatur, uehementer errat. Vera enim gloria radices agit, ficta autem omnia celeriter tanquam flosculi decidunt, neque simulatum quicquam potest esse diuturnum." Ibidem.

7

"Expedita et compendiaria uia eos ad gloriam peruenire, Socrates dicebat, qui id agerent ut quales uideri uellent, tales eciam essent. Qua quidem predicacione aperte monebat, ut homines ipsam pocius uirtutem haurirent, quam umbram eius consectarentur." Valerius Maximus libro VII.

8

"Paterna namque gloria nos reddit inglorios, cum ab eius uestigiis dissimilitudine resilimus." Seneca.

9

"Heu, quam difficilis glorie custodia est!" Seneca in prouerbiis.

10

Contemptus k; Humilitas u.

PrevBack to TopNext

On this page

Gloria bona