Table of Contents
Gula
"Ventris ingluuies dicit, ad esum Dominus omnia munda creauit, et qui saturari cibo respuit, quid aliud quam diuine ordinacioni contradicit?" Augustinus in libro de conflictu uiciorum.
"Non propter porcum, sed propter pomum mortem primus homo inuenit, et Esau primatum suum non propter gallinam, sed propter lenticulam perdidit. Scio enim Noe omne genus carnis, quod cibo esset usui manducare concessum, Elyam cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinencia preditum animalibus, id est locustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum. Et scio Esau lenticule concupiscencia deceptum, et Dauid propter aque desiderium a seipso reprehensum, et regem nostrum non de carne sed de pane temptatum." Augustinus in glossa super illud Romanos XIIII: Noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt.
"Male domine seruitur gule, que semper expetit, numquam expletur. Quid enim insaciabilius uentre? Hodie suscipit, cras exiget. Cum impletus fuerit, disputatur de continencia; cum digesserit, uale uirtutibus dicitur." Ambrosius in sermone de ieiunio.
"Fames amica uirginitati est inimica lasciuie. Saturitas uero castitatem prodigit, nutrit illecebram." Ambrosius in sermone de quadragesima.
"Sit uilis et uespertinus cibus olera et legumina interdumque pisciculos pro summis ducas deliciis. Qui Christum desiderat et illo pane uescitur, non querit magno opere, quam de preciosis cibis stercus conficiat." Ieronymus in epistola ad Paulinum.
"Ypocrates in amphorismis docet crassa et obesa corpora, que crescendi mensuram impleuerunt, nisi cito ablacione sanguinis imminuantur, in paralisim et pessima morborum genera erumpere, et idcirco necessariam esse dempcionem, ut rursum habeant in que possint crescere. Non enim manere in uno statu naturam corporum, sed aut crescere semper aut decrescere, non posse uiuere animal, nisi crescendo capax sit. Vnde et Galienus uel doctissimus Galieni interpres adepta, quorum uita et ars sagina est, dicit in exhortacione medicine, nec uiuere posse diu nec sanos esse, animasque ita nimio sanguine et adipibus, quasi luto inuolutas, nichil tenue, nichil celeste, sed semper de carnibus eructuare et uentris ingluuie cogitare." Ieronymus in epistola.
"Legimus quosdam morbo articulari et podagre humoribus laborantes, proscripcione bonorum ad simplicem mensam et pauperes cibos redactos conualuisse. Caruerant enim sollicitudine dispensande domus et epularum largitate, que et corpus frangunt et animum." Ieronymus in epistola ad Iouinianum.
"Semper saturitati iuncta lasciuia est. Vicina sunt sibi uenter et genitalia pro membrorum ordine ordo uiciorum." Ieronymus in quodam sermone.
"Non cibus sed appetitus in uicio est. Vnde et lautiores cibos plerumque sine culpa sumimus, et abiectiores non sine reatu consciencie degustamus." Gregorius libro XXX. moralium.
"Dominante gule uicio, omne quod homines fortiter egerunt perdunt, et dum uenter non restringitur, simul cuncte uirtutes obruuntur." Gregorius ibidem.
"Cocorum princeps muros Iherusalem deicit, quia dum uenter ingluuie tenditur, uirtutes anime per luxuriam destruuntur." Gregorius in pastorali.
"Pene semper epulas comitatur uoluptas. Nam dum corpus in refectionis delectacione resoluitur, cor ad inane gaudium relaxatur." Gregorius libro I. moralium.
"Non ad conflictum spiritualis agonis assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gule uidelicet appetitus, edomatur; quia si non ea que nobis sunt uiciniora prosternimus, inaniter ad ea que longius sunt impugnanda transimus. Incassum namque contra exteriores inimicos in campo bellum geritur, si intra urbis menia ciuis insidians habetur." Gregorius libro XXX. moralium.
"Sepe edendi racio seruit gule, et seruire se simulat indigencie nature, cumque uenter in ingluuiem extendit, membra in luxuriam erigit." Gregorius libro VII. moralium.
"Sic uoluptas plerumque sub necessitate se palliat, ut uix eam perfectus quisque discernat. Nam dum solui debitum necessitas petit, uoluptas explere desiderium suppetit; et tanto gulam securius in preceps ruit, quanto sub honesto nomine necessitatis explende se contegit." Gregorius libro XXX. moralium.
"Melius est exiguo sanguine ad usum uesci, quam uentoso legumine usque ad ructum exsaturari, precipue cum et Esau non de carne sed de lente sit reprehensus, et de ligno Adam non de carne dampnatus, et Ionathas ex gustu mellis non carnis morti iudicatus, econtra uero Helyas innoxie carnem comederit, Abraham angelos gratissime carnibus pauit, et de ipsis sua fieri sacrificia Deus preceperit." Bernardus in apologetico.
"Paulus Thimotheo modico uino utendum consuluit, et Dominus ipse bibit, ita ut uini potator appellatus sit, apostolis quoque bibendum dedit, insuper et ex eo sacramenta sui sanguinis edidit." Bernardus ibidem.
"Ipsa deinde qualitas rerum talis deforis apparere curatur, ut non minus aspectus quam gustus delectetur, et cum iam stomachus crebris ructibus repletum se indicet, nec dum tamen curiositas saciatur. Sed dum oculi coloribus, palatum saporibus illiciuntur, infelix stomachus cui nec colores lucent, nec sapores demulcent, dum omnia suscipere cogitur, oppressus magis obruitur quam reficitur." Bernardus ibidem.
"Inter prandendum quantum fauces dapibus, tantum aures pascuntur rumoribus, quibus totum intentus modum nescias in edendo. Interim autem fercula ferculis apponuntur, et pro solis carnibus a quibus abstinetur, grandia piscium corpora duplicantur." Bernardus super Cantica.
"Gule saturitas nimia aciem mentis obtundit ingeniumque euertere facit." Ysidorus libro I. de summo bono.
"Quibuslibet escis refectus uenter seminaria luxurie parit, nec preualet mens discrecionum gubernacula moderari ciborum pondere prefocata. Non enim sola crapula uini mentem inebriare consueuit, uerum eciam cunctarum escarum nimietas uacillantem eam ac nutabundam reddit, omnique integritatis ac puritatis contemplacione dispoliat." Iohannes Cassianus de institutis monachorum.
"Numquam poterit ardentes concupiscencie stimulos inhibere, quisquis desideria gule refrenare nequierit. Interioris hominis castitas uirtutis huius consumacione discernitur. Numquam enim robustioribus emulis colluctari posse confidas eum, quem in leuiore conflictu conspexeris ab inferioribus paruisque superari." Iohannes Cassianus ibidem.
"Impossibile est saturum uentrem pugnas interioris hominis experiri, nec bellis robustioribus attemptari dignum est eum, qui potest deici leuiore conflictu." Ibidem.
"Quidam cum ad edendum assederint, inquieta quadam agitacione membrorum intemperanciam animi sui designant. Caput excuciunt, brachia exerunt, manus in altum expandunt, et non sine magna turpitudine quasi totum epulum simul sint absorturi, ingentes quosdam conatus et gestus satis indecoros ostendunt. In uno loco sedentes oculis et manibus que prope et longe sunt, omnia circumcurrunt, simul panes comminuunt, uina in calices effundunt, discos in gyrum circumducunt. Hanelant et suspirant pre angustia, ita ut existimes eos alium rugienti uentri patentiorem aditum querere, quasi angustia faucium non possit esurienti stomacho satis sufficientem habundanciam ministrare, et uelut rex super obsessam ciuitatem assultum facturus, dubitant ubi primum expugnacionem aggrediantur, dum simul in omni parte irruptionem facere concupiscunt." Hugo in suo claustrali.
"Quidam supersticiosum nimis in preparandis cibis studium adhibent, infinita decoctionum, frixurarum et condimentorum genera excogitantes, modo mollia, modo dura, modo frigida, modo calida, modo cocta, modo assa, modo pipere, modo alleo, modo cymino, modo sale condita, secundum consuetudinem pregnancium mulierum desiderantes. Ita quod ibi desudant coquorum artes et fiunt uarie questiones: utrum fieri debeant assata uel frixa uel elixa et tanta sollicitudine preparantur, ut deuoratis quatuor uel quinque ferculis, prima non impediunt nouissima, et cum iam stomachus crebris ructibus repletum se indicat, nondum tamen curiositas saciatur. Isti uidentur colere uentrem tanquam Deum." Hugo ibidem.
"Solent diis templa construi, altaria erigi, ministri ad seruiendum ordinari, ymolari pecudes, thura concremari. Deo siquidem uentri templum est coquina, altare mensa, ministri coci, ymolate pecudes, cocte carnes, fumus incensorum, odor saporum." Hugo ibidem.
"Gula uel castrimargia est uorax edacitas, naucenti stomacho applaudens, natalibus finibus non contenta." Ibidem.
"Hec pestilencia, id est gula, non uulgari humilitate contenta, profundius se porrigit in prelatos qui salmones, lucios, ceterosque pisces equipollenti generositate presignes, uariis decoctionum cruciatos martiriis, baptizandi adulterantes officium, sacri piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate baptizati multiformem saporis graciam consequantur. In eadem mensa terrestre animal piperis inundacione submergitur, piscis natat in pipere, auis eiusdem uiscositate ligatur. Dumque tot animalium genera ymo uentris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum pedestre aeriumque genus in eodem sepulcro intumulari miratur, quibus si detur licencia exeundi, egressui uix porte sufficit amplitudo." Alanus libro de conplanctu nature.
"Quicquid auium uolitat, quicquid piscium natat, quicquid ferarum discurrit, nostris sepelitur uentribus; quere nunc cur subito moriamur, quia mortibus uiuimus." Seneca X. rethorice.
"Multos morbos fercula multa fecerunt. Innumerabiles morbos non miraberis, cocos numera." Seneca in epistola VII.
"Venter precepta non audit, poscit et appellat. Non est tamen molestus creditor; paruo contentus est si das illi quod debes, non quod potes." Seneca XXI. epistola.
"Inicium uite hominis aqua et panis, gulosis autem non sufficiunt fructus arborum, non grana leguminum, non radices herbarum, non pisces maris, non bestie terre, non aues celi, sed queruntur pigmenta, parantur aromata et nutriuntur altilia, capiuntur obessa, que studiose coquntur, ante cocos que laute parantur officio ministrorum. Alius contundit et colat, alius confundit et conficit, substanciam conuertit in accidens, naturam mutat in artem, ut saturitas transeat in esuriem, reuocet ad appetitum; ad irrigandum gulam, non ad sustentandum naturam, non ad necessitatem supplendam, sed ad auiditatem explendam." Innocencius de uilitate condicionis humane.
"Gula paradisum clausit, primogenitum uendidit, suspendit pistorem, decollauit Baptistam. Nabussardan, princeps coquorum, templum incendit, et Ierusalem totam euertit. Balthazar in conuiuio manum contra se scribentem aspexit: mane, thechel, fares; et eadem nocte interfectus est a Caldeis." Innocencius ibidem.
On this page